|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod genealogia Christi
inconvenienter ab Evangelistis texatur. Dicitur enim Isaiae LIII
de Christo, generationem eius quis enarrabit? Ergo non fuit Christi
generatio enarranda.
2. Praeterea, impossibile est unum hominem duos patres habere. Sed
Matthaeus dicit quod Iacob genuit Ioseph, virum Mariae, Lucas
autem dicit Ioseph fuisse filium Heli. Ergo contraria sibi invicem
scribunt.
3. Praeterea, videntur in quibusdam a se invicem diversificari.
Matthaeus enim, in principio libri incipiens ab Abraham, descendendo
usque ad Ioseph, quadraginta duas generationes enumerat. Lucas autem
post Baptismum Christi generationem Christi ponit, incipiens a
Christo et perducens generationum numerum usque ad Deum, ponens
generationes septuaginta septem, utroque extremo computato. Videtur
ergo quod inconvenienter generationem Christi describant.
4. Praeterea, IV Reg. VIII legitur quod Ioram genuit
Ochoziam; cui successit Ioas, filius eius; huic autem successit
filius eius Amasias; postea regnavit filius eius Azarias, qui
appellatur Ozias; cui successit Ioathan, filius eius. Matthaeus
autem dicit quod Ioram genuit Oziam. Ergo videtur inconvenienter
generationem Christi describere, tres reges in medio praetermittens.
5. Praeterea, omnes qui in Christi generatione describuntur patres
habuerunt et matres, et plurimi etiam ex eis fratres habuerunt.
Matthaeus autem in generatione Christi tres tantum matres nominat
scilicet Thamar, Ruth et uxorem Uriae. Fratres autem nominat
Iudae et Iechoniae, et iterum Phares et Zaram. Quorum nihil
posuit Lucas. Ergo videntur Evangelistae inconvenienter genealogiam
Christi descripsisse.
Sed contra est auctoritas Scripturae.
Respondeo dicendum quod, sicut dicitur II Tim. III, omnis
Scriptura sacra est divinitus inspirata. Quae autem divinitus fiunt
ordinatissime fiunt, secundum illud Rom. XIII, quae a Deo
sunt, ordinata sunt. Unde convenienti ordine genealogia Christi est
ab Evangelistis descripta.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Hieronymus dicit, super
Matth., Isaias loquitur de generatione divinitatis Christi.
Matthaeus autem enarrat generationem Christi secundum humanitatem,
non quidem explicans modum incarnationis, quia hoc etiam est
ineffabile; sed enumerat patres ex quibus Christus secundum carnem
processit.
Ad secundum dicendum quod ad hanc obiectionem, quam movit Iulianus
apostata, diversimode ab aliquibus respondetur. Quidam enim, ut
Gregorius Nazianzenus dicit, dicunt eosdem esse quos uterque
Evangelista enumerat, sed sub diversis nominibus, quasi binomios.
Sed hoc stare non potest, quia Matthaeus ponit unum filiorum David
scilicet Salomonem, Lucas autem ponit alium, scilicet Nathan, quos
secundum historiam libri regum constat fratres fuisse. Unde alii
dixerunt quod Matthaeus veram genealogiam Christi tradidit, Lucas
autem putativam, unde incoepit, ut putabatur, filius Ioseph. Erant
enim aliqui ex Iudaeis qui, propter peccata regum Iuda, credebant
Christum ex David non per reges, sed per aliam eius stirpem hominum
privatorum, esse nasciturum. Alii vero dixerunt quod Matthaeus
posuit patres carnales, Lucas autem posuit patres spirituales,
scilicet iustos viros, qui dicuntur patres propter similitudinem
honestatis. In libro vero de quaest. Nov. et Vet. Test.,
respondetur quod non est intelligendum quod Ioseph a Luca dicatur esse
filius Heli, sed quia Heli et Ioseph fuerunt tempore Christi
diversimode a David descendentes. Unde de Christo dicitur quod
putabatur filius Ioseph, et quod ipse etiam Christus fuit Heli
filius, quasi diceret quod Christus ea ratione qua dicitur filius
Ioseph, potest dici filius Heli, et omnium eorum qui ex stirpe
David descendunt; sicut apostolus dicit, Rom. IX, ex quibus,
scilicet Iudaeis, Christus est secundum carnem. Augustinus vero,
in libro de quaest. Evang., tripliciter solvit, dicens, tres
causae occurrunt, quarum aliquam Evangelista secutus est. Aut enim
unus Evangelista patrem Ioseph a quo genitus est, nominavit, alter
vero vel avum maternum, vel aliquem de cognatis maioribus posuit. Aut
unus erat Ioseph naturalis pater, et alter eum adoptaverat. Aut,
more Iudaeorum, cum sine filiis unus decessisset, eius uxorem
propinquus accipiens, filium quem genuit propinquo mortuo deputavit,
quod etiam quoddam genus adoptionis legalis est, ut ipse Augustinus
dicit, in II de consensu Evang. Et haec ultima causa est verior,
quam etiam Hieronymus, super Matth., ponit; et Eusebius
Caesariensis, in ecclesiastica historia, ab Africano historiographo
traditum asserit. Dicunt enim quod Mathan et Melchi diversis
temporibus de una eademque uxore, Estha nomine, singulos filios
procrearunt. Quia Mathan, qui per Salomonem descendit, uxorem eam
primum ceperat, et, relicto filio uno, Iacob nomine, defunctus
est; post cuius obitum, quoniam lex viduam alii viro non vetat
nubere, Melchi, qui per Nathan genus ducit, cum esset ex eadem
tribu sed non ex eodem genere, relictam Mathan accepit uxorem, ex qua
et ipse suscepit filium, nomine Heli; et sic ex diverso patrum genere
efficiuntur Iacob et Heli uterini fratres. Quorum alter, idest
Iacob, fratris sui Heli, sine liberis defuncti, ex mandato legis
accipiens uxorem, genuit Ioseph, natura quidem generis suum filium,
secundum vero legis praeceptum, Heli efficitur filius. Et ideo
Matthaeus dicit, Iacob genuit Ioseph, sed Lucas, quia legalem
generationem describit, nullum nominat aliquem genuisse. Et quamvis
Damascenus dicat quod beata virgo Maria Ioseph attinebat secundum
illam originem qua pater eius dicitur Heli, quia dicit eam ex Melchi
descendisse, tamen credendum est quod etiam ex Salomone originem
duxerit, secundum aliquem modum, per illos patres quos enumerat
Matthaeus, qui carnalem Christi generationem dicitur enarrare;
praesertim cum Ambrosius dicat Christum de semine Iechoniae
descendisse.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de
consensu Evang., Matthaeus regiam in Christo instituerat insinuare
personam, Lucas autem sacerdotalem. Unde in generationibus Matthaei
significatur nostrorum susceptio peccatorum a domino Iesu Christo,
inquantum scilicet per carnis originem similitudinem carnis peccati
assumpsit. In generationibus autem Lucae significatur nostrorum
ablutio peccatorum, quae est per sacrificium Christi. Et ideo
generationes Matthaeus descendens enumerat, Lucas autem ascendens.
Inde etiam est quod Matthaeus ab ipso David per Salomonem
descendit, in cuius matre ille peccavit, Lucas vero ad ipsum David
per Nathan ascendit per cuius nominis prophetam Deus peccatum illius
expiavit. Et inde est etiam quod, quia Matthaeus ad mortalitatem
nostram Christum descendentem voluit significare, ipsas generationes
ab Abraham usque ad Ioseph, et usque ad ipsius Christi nativitatem,
descendendo commemoravit ab initio Evangelii sui. Lucas autem non ab
initio, sed a Baptismo Christi generationem narrat, nec
descendendo, sed ascendendo, tanquam sacerdotem in expiandis peccatis
magis assignans ubi testimonium Ioannes perhibuit, dicens, ecce qui
tollit peccatum mundi. Ascendendo autem, transit Abraham et pervenit
ad Deum, cui mundati et expiati reconciliamur. Merito etiam
adoptionis originem ipse suscepit, quia per adoptionem efficimur filii
Dei; per carnalem vero generationem filius Dei filius hominis factus
est. Satis autem demonstravit non se ideo dixisse Ioseph filium Heli
quod de illo sit genitus, sed quod ab illo fuerat adoptatus, cum et
ipsum Adam filium Dei dixit, cum sit factus a Deo. Numerus etiam
quadragenarius ad tempus praesentis vitae pertinet, propter quatuor
partes mundi, in quo mortalem vitam ducimus sub Christo regnante.
Quadraginta autem quater habent decem, et ipsa decem ab uno usque ad
quatuor progrediente numero consummantur. Posset etiam denarius ad
Decalogum referri, et quaternarius ad praesentem vitam; vel etiam ad
quatuor Evangelia, secundum quod Christus regnat in nobis. Et ideo
Matthaeus, regiam personam Christi commendans, quadraginta personas
posuit excepto ipso. Sed hoc intelligendum est si sit idem Iechonias
qui ponitur in fine secundi quaterdenarii et in principio tertii, ut
Augustinus vult. Quod dicit factum esse ad significandum quod in
Iechonia facta est quaedam deflexio ad extraneas gentes, quando in
Babyloniam transmigratum est, quod etiam praefigurabat Christum a
circumcisione ad praeputium migraturum. Hieronymus autem dicit duos
fuisse Ioachim, idest Iechonias, patrem scilicet et filium, quorum
uterque in generatione Christi assumitur, ut constet distinctio
generationum, quas Evangelista per tres quaterdenarios distinguit.
Quod ascendit ad quadraginta duas personas. Qui etiam numerus
convenit sanctae Ecclesiae. Hic enim numerus consurgit ex senario,
qui significat laborem praesentis vitae, et septenario, qui significat
quietem vitae futurae, sexies enim septem sunt quadraginta duo. Ipse
etiam quaterdenarius, qui ex denario et quaternario constituitur per
aggregationem, ad eandem significationem pertinere potest quae
attributa est quadragenario qui consurgit ex eisdem numeris secundum
multiplicationem. Numerus autem quo Lucas utitur in generationibus
Christi, significat universitatem peccatorum. Denarius enim,
tanquam iustitiae numerus, in decem praeceptis legis ostenditur.
Peccatum autem est legis transgressio. Denarii vero numeri
transgressio est undenarius. Septenarius autem significat
universitatem, quia universum tempus septenario dierum numero
volvitur. Septies autem undecim sunt septuaginta septem. Et ita per
hoc significatur universitas peccatorum, quae per Christum tolluntur.
Ad quartum dicendum quod, sicut Hieronymus, super Matth., dicit,
quia Ioram rex generi se miscuerat impiissimae Iezabel, idcirco usque
ad tertiam generationem eius memoria tollitur, ne in sancto nativitatis
ordine poneretur. Et ita, ut Chrysostomus dicit, quanta benedictio
facta est super Iehu, qui vindictam fecerat super domum Achab et
Iezabel, tanta est maledictio super domum Ioram, propter filiam
iniqui Achab et Iezabel, ut usque ad quartam generationem
praecidantur filii eius de numero regum, sicut scriptum est Exod.
XX, reddam peccatum parentum in filios usque ad tertiam et quartam
generationem. Est etiam attendendum quod et alii reges fuerunt
peccatores, qui in genealogia Christi ponuntur, sed non fuit eorum
continua impietas. Nam, ut dicitur in libro quaest. novi et Vet.
Test., Salomon merito patris sui remissus in regno est, Roboam
merito Asae, filii Abiae, filii sui. Horum autem trium continua
fuit impietas.
Ad quintum dicendum quod, sicut Hieronymus dicit, super Matth.,
in genealogia salvatoris nulla sanctarum mulierum assumitur, sed eas
quas Scriptura reprehendit, ut qui propter peccatores venerat, de
peccatoribus nascens, omnium peccata deleret. Unde ponitur Thamar,
quae reprehenditur de socerino concubitu; et Rahab, quae fuit
meretrix; et Ruth, quae fuit alienigena; et Bethsabee, uxor
Uriae, quae fuit adultera. Quae tamen proprio nomine non ponitur,
sed ex nomine viri designatur, tum propter peccatum ipsius, quia fuit
adulterii et homicidii conscia; tum etiam ut, nominato viro, peccatum
David ad memoriam revocetur. Et quia Lucas Christum designare
intendit ut peccatorum expiatorem, talium mulierum mentionem non
facit. Fratres autem Iudae commemorat, ut ostendat eos ad Dei
populum pertinere, cum tamen Ismael, frater Isaac, et Esau,
frater Iacob, a populo Dei fuerint separati; propter quod in
generatione Christi non commemorantur. Et etiam ut superbiam de
nobilitate excludat, multi enim fratrum Iudae ex ancillis nati
fuerunt, sed omnes simul erant patriarchae et tribuum principes.
Phares autem et Zaram simul nominantur, ut Ambrosius dicit, super
Luc., quia per eos gemina describitur vita populorum, una secundum
legem, quae significatur per Zaram; altera per fidem, quae
significatur per Phares. Fratres autem Iechoniae ponit, quia omnes
regnaverunt diversis temporibus, quod in aliis regibus non acciderat.
Vel quia eorum similis fuit et iniquitas et miseria.
|
|