|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod materia corporis
Christi non debuit esse assumpta de femina. Sexus enim masculinus est
nobilior quam sexus femininus. Sed maxime decuit ut Christus
assumeret id quod est perfectum in humana natura. Ergo non videtur
quod debuerit de femina carnem assumere, sed magis de viro, sicut
Heva de costa viri formata est.
2. Praeterea, quicumque ex femina concipitur, utero feminae
includitur. Sed Deo, qui caelum et terram implet, ut dicitur
Ierem. XXIII, non competit ut parvo feminae utero includatur.
Ergo videtur quod non debuit concipi de femina.
3. Praeterea, illi qui concipiuntur ex femina, quandam immunditiam
patiuntur, ut dicitur Iob XXV, nunquid iustificari potest homo
comparatus Deo? Aut apparere mundus natus de muliere? Sed in
Christo nulla immunditia esse debuit, ipse enim est Dei sapientia,
de qua dicitur, Sap. VII, quod nihil inquinatum in illam
incurrit. Ergo non videtur quod debuerit carnem assumpsisse de
femina.
Sed contra est quod dicitur Galat. IV, misit Deus filium suum
factum ex muliere.
Respondeo dicendum quod, licet filius Dei carnem humanam assumere
potuerit de quacumque materia voluisset, convenientissimum tamen fuit
ut de femina carnem acciperet. Primo quidem, quia per hoc tota humana
natura nobilitata est. Unde Augustinus dicit, in libro
octogintatrium quaest., hominis liberatio in utroque sexu debuit
apparere. Ergo, quia virum oportebat suscipere, qui sexus
honorabilior est, conveniens erat ut feminei sexus liberatio hinc
appareret quia ille vir de femina natus est. Secundo, quia per hoc
veritas incarnationis adstruitur. Unde Ambrosius dicit, in libro de
incarnatione, multa secundum naturam invenies, et ultra naturam.
Secundum conditionem etenim naturae in utero, feminei scilicet
corporis, fuit; sed supra conditionem virgo concepit, virgo
generavit, ut crederes quia Deus erat qui innovabat naturam; et homo
erat, qui secundum naturam nascebatur ex homine. Et Augustinus
dicit, in epistola ad Volusianum, si omnipotens Deus hominem,
ubicumque formatum, non ex materno utero crearet, sed repentinum
inferret aspectibus, nonne opinionem confirmaret erroris; nec hominem
verum suscepisse ullo modo crederetur; et, dum omnia mirabiliter
facit, auferret quod misericorditer fecit? Nunc vero ita inter Deum
et hominem mediator apparuit ut, in unitate personae copulans utramque
naturam, et solita sublimaret insolitis, et insolita solitis
temperaret. Tertio, quia per hunc modum completur omnis diversitas
generationis humanae. Nam primus homo productus est ex limo terrae
sine viro et femina; Heva vero producta est ex viro sine femina;
ceteri vero homines producuntur ex viro et femina. Unde hoc quartum
quasi Christo proprium relinquebatur, ut produceretur ex femina sine
viro.
Ad primum ergo dicendum quod sexus masculinus est nobilior quam
femineus, ideo humanam naturam in masculino sexu assumpsit. Ne tamen
sexus femininus contemneretur, congruum fuit ut carnem assumeret de
femina. Unde Augustinus dicit, in libro de agone Christiano,
nolite vos ipsos contemnere, viri, filius Dei virum suscepit.
Nolite vos ipsas contemnere, feminae, filius Dei natus est ex
femina.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, XXIII libro
contra Faustum, qui hac obiectione utebatur, non plane, inquit,
Catholica fides, quae Christum, Dei filium, natum secundum carnem
credit ex virgine ullo modo eundem Dei filium sic in utero mulieris
includit quasi extra non sit, quasi caeli et terrae administrationem
deseruerit, quasi a patre recesserit. Sed vos, Manichaei, corde
illo quo nihil potestis nisi corporalia phantasmata cogitare, ista
omnino non capitis. Ut enim dicit in epistola ad Volusianum, hominum
iste sensus est nihil nisi corpora valentium cogitare, quorum nullum
potest esse ubique totum, quoniam per innumerabiles partes aliud alibi
habeat necesse est. Longe aliud est natura animae quam corporis.
Quanto magis Dei, qui creator est animae et corporis. Novit ubique
totus esse, et nullo contineri loco; novit venire, non recedendo ubi
erat; novit abire, non deserendo quo venerat.
Ad tertium dicendum quod in conceptione viri ex femina non est aliquid
immundum inquantum est opus Dei, unde dicitur Act. X, quod Deus
creavit, tu ne commune dixeris, idest immundum. Est tamen aliqua ibi
immunditia ex peccato proveniens, prout cum libidine aliquis concipitur
ex commixtione maris et feminae. Quod tamen in Christo non fuit, ut
supra ostensum est. Si tamen aliqua ibi esset immunditia, ex ea non
inquinaretur Dei verbum, quod nullo modo est mutabile. Unde
Augustinus dicit, in libro contra quinque haereses, dicit Deus,
creator hominis, quid est quod te permovet in mea nativitate? Non sum
libidinis conceptus cupiditate. Ego matrem de qua nascerer, feci.
Si solis radius cloacarum sordes siccare novit, eis inquinari non
novit multo magis splendor lucis aeternae quocumque radiaverit mundare
potest, ipse pollui non potest.
|
|