|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod caro Christi non fuerit
concepta ex purissimis sanguinibus virginis. Dicitur enim in collecta
quod Deus verbum suum de virgine carnem sumere voluit. Sed caro
differt a sanguine. Ergo corpus Christi non est sumptum de sanguine
virginis.
2. Praeterea, sicut mulier formata est miraculose de viro, ita
corpus Christi miraculose formatum est de virgine. Sed mulier non
dicitur esse formata de sanguine viri, sed magis de carne et ossibus
eius, secundum illud quod dicitur Gen. II, hoc nunc os ex ossibus
meis, et caro de carne mea. Ergo videtur quod nec etiam corpus
Christi formari debuerit de sanguine virginis, sed de carnibus et
ossibus eius.
3. Praeterea, corpus Christi fuit eiusdem speciei cum corporibus
aliorum hominum. Sed corpora aliorum hominum non formantur ex
purissimo sanguine, sed ex semine et sanguine menstruo. Ergo videtur
quod nec etiam corpus Christi fuerit conceptum ex purissimis
sanguinibus virginis.
Sed contra est quod Damascenus dicit, in III libro, quod filius
Dei construxit sibi ipsi ex castis et purissimis sanguinibus virginis
carnem animatam anima rationali.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, in conceptione
Christi fuit secundum conditionem naturae quod est natus ex femina,
sed supra conditionem naturae quod est natus ex virgine. Habet autem
hoc naturalis conditio, quod in generatione animalis femina materiam
ministret, ex parte autem maris sit activum principium in generatione,
sicut probat philosophus, in libro de Generat. Animal. Femina
autem quae ex mare concipit, non est virgo. Et ideo ad supernaturalem
modum generationis Christi pertinet quod activum principium in
generatione illa fuerit virtus supernaturalis divina, sed ad naturalem
modum generationis eius pertinet quod materia de qua corpus eius
conceptum est, sit conformis materiae quam aliae feminae subministrant
ad conceptionem prolis. Haec autem materia, secundum philosophum, in
libro de Generat. Animal., est sanguis mulieris, non quicumque,
sed perductus ad quandam ampliorem digestionem per virtutem generativam
matris, ut sit materia apta ad conceptum. Et ideo ex tali materia
fuit corpus Christi conceptum.
Ad primum ergo dicendum quod, cum beata virgo fuerit eiusdem naturae
cum aliis feminis, consequens est quod habuerit carnem et ossa eiusdem
naturae. Carnes autem et ossa in aliis feminis sunt actuales corporis
partes, ex quibus constituitur integritas corporis, et ideo subtrahi
non possunt sine corruptione corporis vel deminutione. Christus
autem, qui venerat corrupta reparare, nullam corruptionem aut
deminutionem integritati matris eius inferre debuit. Et ideo non
debuit corpus Christi formari de carne vel ossibus virginis, sed de
sanguine, qui nondum est actu pars, sed est potentia totum, ut
dicitur in libro de Generat. Animal. Et ideo dicitur carnem de
virgine sumpsisse, non quod materia corporis fuerit actu caro, sed
sanguis, qui est potentia caro.
Ad secundum dicendum quod, sicut in prima parte dictum est, Adam,
quia institutus erat ut principium quoddam humanae naturae, habebat in
suo corpore aliquid carnis et ossis quod non pertinebat ad integritatem
personalem ipsius, sed solum inquantum erat naturae humanae
principium. Et de tali formata est mulier, absque viri detrimento.
Sed nihil tale fuit in corpore virginis, ex quo corpus Christi posset
formari sine corruptione materni corporis.
Ad tertium dicendum quod semen feminae non est generationi aptum, sed
est quiddam imperfectum in genere seminis, quod non potuit produci ad
perfectum seminis complementum, propter imperfectionem virtutis
femineae. Et ideo tale semen non est materia quae de necessitate
requiratur ad conceptum, sicut philosophus dicit, in libro de
Generat. Animal. Et ideo in conceptione Christi non fuit,
praesertim quia, licet sit imperfectum in genere seminis, tamen cum
quadam concupiscentia resolvitur, sicut et semen maris; in illo autem
conceptu virginali concupiscentia locum habere non potuit. Et ideo
Damascenus dicit quod corpus Christi non seminaliter conceptum est.
Sanguis autem menstruus, quem feminae per singulos menses emittunt,
impuritatem quandam naturalem habet corruptionis, sicut et ceterae
superfluitates, quibus natura non indiget, sed eas expellit. Ex tali
autem menstruo corruptionem habente, quod natura repudiat, non
formatur conceptus, sed hoc est purgamentum quoddam illius puri
sanguinis qui digestione quadam est praeparatus ad conceptum, quasi
purior et perfectior alio sanguine. Habet tamen impuritatem libidinis
in conceptione aliorum hominum, inquantum ex ipsa commixtione maris et
feminae talis sanguis ad locum generationi congruum attrahitur. Sed
hoc in conceptione Christi non fuit, quia operatione spiritus sancti
talis sanguis in utero virginis adunatus est et formatus in prolem. Et
ideo dicitur corpus Christi ex castissimis et purissimis sanguinibus
virginis formatum.
|
|