|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod corpus Christi fuerit
secundum aliquid signatum in Adam et in aliis patribus. Dicit enim
Augustinus, X super Gen. ad Litt., quod caro Christi fuit in
Adam et Abraham secundum corpulentam substantiam. Sed corpulenta
substantia est quiddam signatum. Ergo caro Christi fuit in Adam et
Abraham et in aliis patribus secundum aliquid signatum.
2. Praeterea, Rom. I dicitur quod Christus factus est ex semine
David secundum carnem. Sed semen David fuit aliquid signatum in
ipso. Ergo Christus fuit in David secundum aliquid signatum, et
eadem ratione in aliis patribus.
3. Praeterea, Christus ad humanum genus affinitatem habet inquantum
ex humano genere carnem assumpsit. Sed si caro illa non fuit secundum
aliquid signatum in Adam, nullam videtur habere affinitatem ad humanum
genus, quod ex Adam derivatur, sed magis ad alias res, unde materia
carnis eius assumpta est. Videtur ergo quod caro Christi fuerit in
Adam et aliis patribus secundum aliquid signatum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, X super Gen. ad Litt.,
quocumque modo Christus fuit in Adam et Abraham, alii homines ibi
fuerunt, sed non convertitur. Alii autem homines non fuerunt in Adam
et Abraham secundum aliquam materiam signatam, sed solum secundum
originem, ut in prima parte habitum est. Ergo neque Christus fuit in
Adam et Abraham secundum aliquid signatum, et, eadem ratione, nec
in aliis patribus.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, materia corporis
Christi non fuit caro et os beatae virginis, nec aliquid quod fuerit
actu pars corporis eius, sed sanguis, qui est potentia caro.
Quidquid autem fuit in beata virgine a parentibus acceptum, fuit actu
pars corporis beatae virginis. Unde illud quod fuit in beata virgine a
parentibus acceptum, non fuit materia corporis Christi. Et ideo
dicendum est quod corpus Christi non fuit in Adam et aliis patribus
secundum aliquid signatum, ita scilicet quod aliqua pars corporis
Adae, vel alicuius alterius, posset designari determinate, ut
diceretur quod ex hac materia formabitur corpus Christi, sed fuit ibi
secundum originem, sicut et caro aliorum hominum. Corpus enim
Christi habet relationem ad Adam et alios patres mediante corpore
matris eius. Unde nullo alio modo fuit in patribus corpus Christi
quam corpus matris eius, quod non fuit in patribus secundum materiam
signatam, sicut nec corpora aliorum hominum, ut in prima parte dictum
est.
Ad primum ergo dicendum quod, cum dicitur Christus fuisse in Adam
secundum corpulentam substantiam, non est intelligendum hoc modo, quod
corpus Christi in Adam fuerit quaedam corpulenta substantia, sed quia
corpulenta substantia corporis Christi, idest materia quam sumpsit ex
virgine, fuit in Adam sicut in principio activo, non autem sicut in
principio materiali; quia scilicet per virtutem generativam Adae, et
aliorum ab Adam descendentium usque ad beatam virginem, factum est ut
illa materia taliter praepararetur ad conceptum corporis Christi. Non
autem fuit materia illa formata in corpus Christi per virtutem seminis
ab Adam derivatam. Et ideo Christus dicitur fuisse in Adam
originaliter secundum corpulentam substantiam, non autem secundum
seminalem rationem.
Ad secundum dicendum quod, quamvis corpus Christi non fuerit in Adam
et in aliis patribus secundum seminalem rationem, corpus tamen beatae
virginis, quod ex semine maris est conceptum, fuit in Adam et in
aliis patribus secundum rationem seminalem. Et ideo, mediante beata
virgine, Christus secundum carnem dicitur esse ex semine David per
modum originis.
Ad tertium dicendum quod Christus habet affinitatem ad humanum genus
secundum similitudinem speciei. Similitudo autem speciei attenditur,
non secundum materiam remotam, sed secundum materiam proximam, et
secundum principium activum, quod generat sibi simile in specie. Sic
igitur affinitas Christi ad humanum genus sufficienter conservatur per
hoc quod corpus Christi formatum est ex sanguinibus virginis,
derivatis secundum originem ab Adam et aliis patribus. Nec refert ad
hanc affinitatem undecumque materia illorum sanguinum sumpta fuerit,
sicut nec hoc refert in generatione aliorum hominum, sicut in prima
parte dictum est.
|
|