|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod caro Christi in
antiquis patribus peccato infecta non fuerit. Dicitur enim Sap.
VII quod in divinam sapientiam nihil inquinatum incurrit. Christus
autem est Dei sapientia, ut dicitur I ad Cor. I. Ergo caro
Christi nunquam peccato inquinata fuit.
2. Praeterea, Damascenus dicit, in III libro, quod Christus
primitias nostrae naturae assumpsit. Sed in primo statu caro humana
non erat peccato infecta. Ergo caro Christi non fuit infecta nec in
Adam nec in aliis patribus.
3. Praeterea, Augustinus dicit, X super Gen. ad Litt., quod
natura humana semper habuit, cum vulnere, vulneris medicinam. Sed id
quod est infectum, non potest esse vulneris medicina, sed magis ipsum
indiget medicina. Ergo semper in natura humana fuit aliquid non
infectum, ex quo postmodum est corpus Christi formatum.
Sed contra est quod corpus Christi non refertur ad Adam et ad alios
patres nisi mediante corpore beatae virginis, de qua carnem assumpsit.
Sed corpus beatae virginis totum fuit in originali conceptum, ut supra
dictum est, et ita etiam, secundum quod fuit in patribus, fuit
peccato obnoxium. Ergo caro Christi, secundum quod fuit in
patribus, fuit peccato obnoxia.
Respondeo dicendum quod, cum dicimus Christum, vel eius carnem,
fuisse in Adam et in aliis patribus, comparamus ipsum, vel carnem
eius, ad Adam et ad alios patres. Manifestum est autem quod alia
fuit conditio patrum, et alia Christi, nam patres fuerunt subiecti
peccato, Christus autem fuit omnino a peccato immunis. Dupliciter
ergo in hac comparatione errare contingit. Uno modo, ut attribuamus
Christo, vel carni eius, conditionem quae fuit in patribus, puta si
dicamus quod Christus in Adam peccavit quia in eo aliquo modo fuit.
Quod falsum est, quia non eo modo in eo fuit ut ad Christum peccatum
Adae pertineret; quia non derivatur ab eo secundum concupiscentiae
legem, sive secundum rationem seminalem, ut supra dictum est. Alio
modo contingit errare, si attribuamus ei quod actu fuit in patribus,
conditionem Christi, vel carnis eius, ut scilicet, quia caro
Christi, secundum quod in Christo fuit, non fuit peccato obnoxia,
ita etiam in Adam et in aliis patribus fuit aliqua pars corporis eius
quae non fuit peccato obnoxia, ex qua postmodum corpus Christi
formaretur; sicut quidam posuerunt. Quod quidem esse non potest.
Primo, quia caro Christi non fuit secundum aliquid signatum in Adam
et in aliis patribus, quod posset distingui a reliqua eius carne sicut
purum ab impuro, sicut iam supra dictum est. Secundo quia, cum caro
humana peccato inficiatur ex hoc quod est per concupiscentiam concepta,
sicut tota caro alicuius hominis per concupiscentiam concipitur, ita
etiam tota peccato inquinatur. Et ideo dicendum est quod tota caro
antiquorum patrum fuit peccato obnoxia, nec fuit in eis aliquid a
peccato immune, de quo postmodum corpus Christi formaretur.
Ad primum ergo dicendum quod Christus non assumpsit carnem humani
generis subditam peccato, sed ab omni infectione peccati mundatam. Et
ideo in Dei sapientiam nihil inquinatum incurrit.
Ad secundum dicendum quod Christus dicitur primitias nostrae naturae
assumpsisse, quantum ad similitudinem conditionis, quia scilicet
assumpsit carnem peccato non infectam, sicut fuerat caro hominis ante
peccatum. Non autem hoc intelligitur secundum continuationem
puritatis, ita scilicet quod illa caro puri hominis servaretur a
peccato immunis usque ad formationem corporis Christi.
Ad tertium dicendum quod in humana natura, ante Christum, erat
vulnus, idest infectio originalis peccati, in actu. Medicina autem
vulneris non erat ibi actu, sed solum secundum virtutem originis,
prout ab illis patribus propaganda erat caro Christi.
|
|