|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod Christus fuerit in
lumbis Abrahae decimatus. Dicit enim apostolus, ad Heb. VII,
quod levi, pronepos Abrahae, decimatus fuit in Abraham, quia, eo
decimas dante Melchisedech, adhuc levi erat in lumbis eius.
Similiter Christus erat in lumbis Abrahae quando decimas dedit.
Ergo ipse etiam Christus decimatus fuit in Abraham.
2. Praeterea, Christus est ex semine Abrahae secundum carnem quam
de matre accepit. Sed mater eius fuit decimata in Abraham. Ergo,
pari ratione, Christus.
3. Praeterea, illud in Abraham decimabatur quod indigebat
curatione, ut Augustinus dicit, X super Gen. ad Litt. Curatione
autem indigebat omnis caro peccato obnoxia. Cum ergo caro Christi
fuerit peccato obnoxia, sicut dictum est, videtur quod caro Christi
in Abraham fuerit decimata.
4. Praeterea, hoc non videtur aliquo modo derogare dignitati
Christi. Nihil enim prohibet, patre alicuius pontificis decimas
dante alicui sacerdoti, filium eius pontificem maiorem esse simplici
sacerdote. Licet ergo dicatur Christus decimatus, Abraham decimas
dante Melchisedech, non tamen propter hoc excluditur quin Christus
sit maior quam Melchisedech.
Sed contra est quod Augustinus dicit, X super Gen. ad Litt. quod
Christus ibi, scilicet in Abraham, decimatus non est, cuius caro
inde non fervorem vulneris, sed materiam medicaminis traxit.
Respondeo dicendum quod, secundum intentionem apostoli, oportet
dicere quod Christus in lumbis Abrahae non fuerit decimatus. Probat
enim apostolus maius esse sacerdotium quod est secundum ordinem
Melchisedech, sacerdotio levitico, per hoc quod Abraham decimas
dedit Melchisedech, adhuc levi existente in lumbis eius, ad quem
pertinet legale sacerdotium. Si autem Christus etiam in Abraham
decimatus esset, eius sacerdotium non esset secundum ordinem
Melchisedech, sed minus sacerdotio Melchisedech. Et ideo dicendum
est quod Christus non est decimatus in lumbis Abrahae, sicut levi.
Quia enim ille qui decimas dat, novem sibi retinet et decimum alii
attribuit, quod est perfectionis signum, inquantum est quodammodo
terminus omnium numerorum, qui procedunt usque ad decem; inde est quod
ille qui decimas dat, protestatur se imperfectum et perfectionem alii
attribuere. Imperfectio autem humani generis est propter peccatum,
quod indiget perfectione eius qui a peccato curat. Curare autem a
peccato est solius Christi, ipse enim est agnus qui tollit peccatum
mundi, ut dicitur Ioan. I. Figuram autem eius gerebat
Melchisedech, ut apostolus probat, Heb. VII. Per hoc ergo quod
Abraham Melchisedech decimas dedit, praefiguravit se, velut in
peccato conceptum, et omnes qui ab eo descensuri erant ea ratione ut
peccatum originale contraherent, indigere curatione quae est per
Christum. Isaac autem et Iacob et levi, et omnes alii, sic fuerunt
in Abraham ut ex eo derivarentur non solum secundum corpulentam
substantiam, sed etiam secundum rationem seminalem, per quam originale
contrahitur. Et ideo omnes in Abraham sunt decimati, idest
praefigurati indigere curatione quae est per Christum. Solus autem
Christus sic fuit in Abraham ut ab eo derivaretur non secundum
rationem seminalem, sed secundum corpulentam substantiam. Et ideo non
fuit in Abraham sicut curatione indigens, sed magis sicut vulneris
medicina. Et ideo non fuit in lumbis Abrahae decimatus.
Et per hoc patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum quod, quia beata virgo fuit in originali
concepta, fuit in Abraham sicut curatione indigens. Et ideo fuit ibi
decimata, velut inde descendens secundum seminalem rationem. De
corpore autem Christi non est sic, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod caro Christi dicitur fuisse in antiquis
patribus peccato obnoxia, secundum qualitatem quam habuit in ipsis
parentibus, qui fuerunt decimati. Non autem secundum qualitatem quam
habet prout est actu in Christo, qui non est decimatus.
Ad quartum dicendum quod sacerdotium leviticum secundum carnis originem
derivabatur. Unde non minus fuit in Abraham quam in levi. Unde per
hoc quod Abraham decimas dedit Melchisedec tanquam maiori, ostenditur
sacerdotium Melchisedec, inquantum gerit figuram Christi, esse maius
sacerdotio levitico. Sacerdotium autem Christi non sequitur carnis
originem, sed gratiam spiritualem. Et ideo potest esse quod pater
dedit decimas alicui sacerdoti tanquam minor maiori, et tamen filius
eius, si sit pontifex, est maior illo sacerdote, non propter carnis
originem, sed propter gratiam spiritualem, quam habet a Christo.
|
|