|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod efficere conceptionem
Christi non debeat attribui spiritui sancto. Quia, ut Augustinus
dicit, in I de Trin., indivisa sunt opera Trinitatis, sicut et
indivisa est essentia Trinitatis. Sed efficere conceptionem Christi
est quoddam opus divinum. Ergo videtur quod non magis sit attribuendum
spiritui sancto quam patri vel filio.
2. Praeterea, apostolus dicit, Galat. IV, cum venit plenitudo
temporis, misit Deus filium suum factum ex muliere, quod exponens
Augustinus, IV de Trin., dicit, eo utique missum, quo factum ex
muliere. Sed missio filii attribuitur praecipue patri, ut in prima
parte habitum est. Ergo et conceptio, secundum quam factus est ex
muliere, debet praecipue patri attribui.
3. Praeterea, Proverb. IX dicitur, sapientia aedificavit sibi
domum. Est autem sapientia Dei ipse Christus, secundum illud I
Cor. I, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Domus autem
huius sapientiae est corpus Christi, quod etiam dicitur templum eius,
secundum illud Ioan. II, hoc autem dicebat de templo corporis sui.
Ergo videtur quod efficere conceptionem corporis Christi debeat
praecipue attribui filio. Non ergo spiritui sancto.
Sed contra est quod dicitur Luc. I, spiritus sanctus superveniet in
te, et cetera.
Respondeo dicendum quod conceptionem corporis Christi tota Trinitas
est operata, attribuitur tamen hoc spiritui sancto, triplici ratione.
Primo quidem, quia hoc congruit causae incarnationis quae consideratur
ex parte Dei. Spiritus enim sanctus est amor patris et filii, ut in
prima parte habitum est. Hoc autem ex maximo Dei amore provenit, ut
filius Dei carnem sibi assumeret in utero virginali, unde dicitur
Ioan. III, sic Deus dilexit mundum ut filium suum unigenitum
daret. Secundo, quia hoc congruit causae incarnationis ex parte
naturae assumptae. Quia per hoc datur intelligi quod humana natura
assumpta est a filio Dei in unitatem personae non ex aliquibus
meritis, sed ex sola gratia, quae spiritui sancto attribuitur,
secundum illud I Cor. XII, divisiones gratiarum sunt, idem autem
spiritus. Unde Augustinus dicit, in Enchirid., iste modus quo est
natus Christus de spiritu sancto, insinuat nobis gratiam Dei, qua
homo, nullis praecedentibus meritis, ex ipso primo exordio naturae
suae quo esse coepit, verbo Dei copularetur in tantam unitatem
personae ut idem ipse esset filius Dei. Tertio, quia hoc congruit
termino incarnationis. Ad hoc enim terminata est incarnatio ut homo
ille qui concipiebatur, esset sanctus et filius Dei. Utrumque autem
horum attribuitur spiritui sancto. Nam per ipsum efficiuntur homines
filii Dei, secundum illud Galat. IV, quoniam estis filii Dei,
misit Deus spiritum filii sui in corda nostra, clamantem, abba,
pater. Ipse est etiam spiritus sanctificationis, ut dicitur Rom.
I. Sicut ergo alii per spiritum sanctum sanctificantur spiritualiter
ut sint filii Dei adoptivi, ita Christus per spiritum sanctum est in
sanctitate conceptus ut esset filius Dei naturalis. Unde Rom. I,
secundum unam Glossam, quod praemittitur, qui praedestinatus est
filius Dei in virtute, manifestatur per id quod immediate sequitur,
secundum spiritum sanctificationis, idest, per hoc quod est conceptus
de spiritu sancto. Et ipse Angelus annuntians, per hoc quod
praemiserat, spiritus sanctus superveniet in te, concludit, ideoque
et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius Dei.
Ad primum ergo dicendum quod opus conceptionis commune quidem est toti
Trinitati, secundum tamen modum aliquem attribuitur singulis
personis. Nam patri attribuitur auctoritas respectu personae filii,
qui per huiusmodi conceptionem sibi assumpsit; filio autem attribuitur
ipsa carnis assumptio; sed spiritui sancto attribuitur formatio
corporis quod assumitur a filio. Nam spiritus sanctus est spiritus
filii, secundum illud Galat. IV, misit Deus spiritum filii sui.
Sicut autem virtus animae quae est in semine, per spiritum qui in
semine concluditur, format corpus in generatione aliorum hominum; ita
virtus Dei, quae est ipse filius, secundum illud I ad Cor. I,
Christum Dei virtutem, per spiritum sanctum corpus formavit quod
assumpsit. Et hoc etiam verba Angeli demonstrant dicentis, spiritus
sanctus superveniet in te, quasi ad praeparandam et formandam materiam
corporis Christi; et virtus altissimi, idest Christus, obumbrabit
tibi, idest, corpus humanitatis in te accipiet incorporeum lumen
divinitatis, umbra enim a lumine formatur et corpore, ut Gregorius
dicit, XVIII Moral. Altissimus autem intelligitur pater, cuius
virtus est filius.
Ad secundum dicendum quod missio refertur ad personam assumentem, quae
a patre mittitur, sed conceptio refertur ad corpus assumptum, quod
operatione spiritus sancti formatur. Et ideo, licet missio et
conceptio sint idem subiecto, quia tamen differunt ratione, missio
attribuitur patri, efficere autem conceptionem spiritui sancto, sed
carnem assumere filio attribuitur.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de
quaest. Vet. et Nov. Test., quaestio ista gemina ratione potest
intelligi. Primo enim domus Christi Ecclesia est, quam aedificavit
sibi sanguine suo. Deinde potest et corpus eius dici domus eius,
sicut dicitur templum eius. Factum autem spiritus sancti filii Dei
est, propter naturae et voluntatis unitatem.
|
|