|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus non debeat
dici conceptus de spiritu sancto. Quia super illud Rom. XI, ex
ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, dicit Glossa Augustini,
attendendum quod non ait de ipso, sed ex ipso. Ex ipso enim caelum
sunt et terra, quia fecit ea. Non autem de ipso, quia non de
substantia sua. Sed spiritus sanctus non formavit corpus Christi de
substantia sua. Ergo Christus non debet dici conceptus de spiritu
sancto.
2. Praeterea, principium activum de quo aliquid concipitur, se
habet sicut semen in generatione. Sed spiritus sanctus non se habuit
sicut semen in conceptione Christi. Dicit enim Hieronymus, in
Exposit. Catholicae fidei, non, sicut quidam sceleratissimi
opinantur, spiritum sanctum dicimus fuisse pro semine, sed potentia et
virtute creatoris dicimus esse operatum, idest formatum, corpus
Christi. Non ergo debet dici quod Christus sit conceptus de spiritu
sancto.
3. Praeterea, nihil unum de duobus formatur nisi aliquo modo
commixtis. Sed corpus Christi formatum est de virgine Maria. Si
ergo Christus dicatur conceptus de spiritu sancto, videtur quod facta
sit commixtio quaedam spiritus sancti et materiae quam virgo
ministravit, quod patet esse falsum. Non ergo Christus debet dici
conceptus de spiritu sancto.
Sed contra est quod dicitur Matth. I, antequam convenirent,
inventa est in utero habens de spiritu sancto.
Respondeo dicendum quod conceptio non attribuitur soli corpori
Christi, sed etiam ipsi Christo ratione ipsius corporis. In spiritu
autem sancto duplex habitudo consideratur respectu Christi. Nam ad
ipsum filium Dei, qui dicitur esse conceptus, habet habitudinem
consubstantialitatis, ad corpus autem eius habet habitudinem causae
efficientis. Haec autem praepositio de utramque habitudinem designat,
sicut cum dicimus hominem aliquem de suo patre. Et ideo convenienter
dicere possumus Christum esse conceptum de spiritu sancto, hoc modo
quod efficacia spiritus sancti referatur ad corpus assumptum,
consubstantialitas ad personam assumentem.
Ad primum ergo dicendum quod corpus Christi, quia non est
consubstantiale spiritui sancto, non proprie potest dici de spiritu
sancto conceptum, sed magis ex spiritu sancto, sicut Ambrosius
dicit, in libro de spiritu sancto, quod ex aliquo est, aut ex
substantia aut ex potestate eius est, ex substantia, sicut filius,
qui a patre est; ex potestate, sicut ex Deo omnia, quo modo et in
utero habuit Maria ex spiritu sancto.
Ad secundum dicendum quod super hoc videtur esse quaedam diversitas
Hieronymi ad quosdam alios doctores, qui asserunt spiritum sanctum in
conceptione fuisse pro semine. Dicit enim Chrysostomus, super
Matth., unigenito Dei in virginem ingressuro praecessit spiritus
sanctus, ut, praecedente spiritu sancto, in sanctificationem nascatur
Christus secundum corpus, divinitate ingrediente pro semine. Et
Damascenus dicit, in III libro, obumbravit super ipsam Dei
sapientia et virtus, velut divinum semen. Sed hoc de facili
solvitur. Quia secundum quod in semine intelligitur virtus activa,
sic Chrysostomus et Damascenus comparant semini spiritum sanctum, vel
etiam filium, qui est virtus altissimi. Secundum autem quod in semine
intelligitur substantia corporalis quae in conceptione transmutatur,
negat Hieronymus spiritum sanctum fuisse pro semine.
Ad tertium dicendum quod, sicut dicit Augustinus, in Enchirid.,
non eodem modo dicitur Christus conceptus aut natus de spiritu sancto,
et de Maria virgine, nam de Maria virgine materialiter, de spiritu
sancto effective. Et ideo non habuit hic locum commixtio.
|
|