|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod spiritus sanctus debeat
dici pater Christi secundum humanitatem. Quia secundum philosophum,
in libro de Generat. Animal., pater dat principium activum in
generatione, mater vero ministrat materiam. Sed beata virgo dicitur
mater Christi propter materiam quam in conceptione eius ministravit.
Ergo videtur quod etiam spiritus sanctus possit dici pater eius,
propter hoc quod fuit principium activum in conceptione ipsius.
2. Praeterea, sicut mentes aliorum sanctorum formantur per spiritum
sanctum, ita etiam corpus Christi est per spiritum sanctum formatum.
Sed alii sancti, propter praedictam formationem, dicuntur filii
totius Trinitatis, et per consequens spiritus sancti. Videtur ergo
quod Christus debeat dici filius spiritus sancti, inquantum corpus
eius est spiritu sancto formatum.
3. Praeterea, Deus dicitur pater noster secundum hoc quod nos
fecit, secundum illud Deut. XXXII, nonne ipse est pater tuus,
qui possedit et fecit et creavit te? Sed spiritus sanctus fecit corpus
Christi, ut dictum est. Ergo spiritus sanctus debet dici pater
Christi secundum corpus ab ipso formatum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in Enchirid., natus est
Christus de spiritu sancto non sicut filius, et de Maria virgine
sicut filius.
Respondeo dicendum quod nomina paternitatis et maternitatis et
filiationis generationem consequuntur, non tamen quamlibet, sed
proprie generationem viventium, et praecipue animalium. Non enim
dicimus quod ignis generatus sit filius ignis generantis, nisi forte
secundum metaphoram, sed hoc solum dicimus in animalibus quorum
generatio est magis perfecta. Nec tamen omne quod in animalibus
generatur, filiationis accepit nomen, sed solum illud quod generatur
in similitudine generantis. Unde, sicut Augustinus dicit, non
dicimus quod capillus qui nascitur ex homine, sit filius hominis; nec
etiam dicimus quod homo qui nascitur sit filius seminis, quia nec
capillus habet similitudinem hominis; nec homo qui nascitur habet
similitudinem seminis, sed hominis generantis. Et si quidem perfecta
sit similitudo, erit perfecta filiatio, tam in divinis quam in
humanis. Si autem sit similitudo imperfecta, est etiam filiatio
imperfecta. Sicut in homine est quaedam similitudo Dei imperfecta,
et inquantum creatus est ad imaginem Dei, et inquantum creatus est
secundum similitudinem gratiae. Et ideo utroque modo potest homo dici
filius eius, et quia, scilicet, est creatus ad imaginem eius; et
quia est ei assimilatus per gratiam. Est autem considerandum quod
illud quod de aliquo dicitur secundum perfectam rationem, non est
dicendum de eo secundum rationem imperfectam, sicut, quia Socrates
dicitur naturaliter homo secundum propriam rationem hominis, nunquam
dicitur homo secundum illam significationem qua pictura hominis dicitur
homo, licet forte ipse assimiletur alteri homini. Christus autem est
filius Dei secundum perfectam rationem filiationis. Unde, quamvis
secundum humanam naturam sit creatus et iustificatus non tamen debet
dici filius Dei neque ratione creationis, neque ratione
iustificationis, sed solum ratione generationis aeternae, secundum
quam est filius patris solius. Et ideo nullo modo debet dici Christus
filius spiritus sancti, nec etiam totius Trinitatis.
Ad primum ergo dicendum quod Christus conceptus est de Maria virgine
materiam ministrante in similitudinem speciei. Et ideo dicitur filius
eius. Christus autem, secundum quod homo, conceptus est de spiritu
sancto sicut de activo principio, non tamen secundum similitudinem
speciei, sicut homo nascitur de patre suo. Et ideo Christus non
dicitur filius spiritus sancti.
Ad secundum dicendum quod homines qui spiritualiter formantur a spiritu
sancto, non possunt dici filii Dei secundum perfectam rationem
filiationis. Et ideo dicuntur filii Dei secundum filiationem
imperfectam, quae est secundum similitudinem gratiae, quae est a tota
Trinitate. Sed de Christo est alia ratio, ut dictum est.
Et similiter dicendum est ad tertium.
|
|