|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod beata virgo aliquid
active egerit in conceptione corporis Christi. Dicit enim
Damascenus, in III libro, quod spiritus sanctus supervenit
virgini, purgans ipsam, et virtutem susceptivam verbi Dei tribuens,
simul autem et generativam. Sed virtutem generativam passivam habebat
a natura, sicut et quaelibet femina. Ergo dedit ei virtutem
generativam activam. Et sic aliquid active egit in conceptione
Christi.
2. Praeterea, omnes virtutes animae vegetabilis sunt virtutes
activae, sicut Commentator dicit, in II de anima. Sed potentia
generativa, tam in mare quam in femina, pertinet ad animam
vegetabilem. Ergo, tam in mare quam in femina, active operatur ad
conceptum prolis.
3. Praeterea, femina ad conceptionem prolis materiam ministrat ex
qua naturaliter corpus prolis formatur. Sed natura est principium
motus intrinsecum. Ergo videtur quod in ipsa materia quam beata virgo
ministravit ad conceptum Christi, fuit aliquod principium activum.
Sed contra est quod principium activum in generatione dicitur ratio
seminalis. Sed, sicut Augustinus dicit, X super Gen. ad
Litt., corpus Christi in sola materia corporali, per divinam
conceptionis formationisque rationem, de virgine assumptum est, non
autem secundum aliquam rationem seminalem humanam. Ergo beata virgo
nihil active fecit in conceptione corporis Christi.
Respondeo dicendum quod quidam dicunt beatam virginem aliquid active
esse operatam in conceptione Christi, et naturali virtute, et
supernaturali. Naturali quidem virtute, quia ponunt quod in qualibet
materia naturali est aliquod activum principium. Alioquin, credunt
quod non esset transmutatio naturalis. In quo decipiuntur. Quia
transmutatio dicitur naturalis propter principium intrinsecum non solum
activum, sed etiam passivum, expresse enim dicit philosophus, in
VIII Physic., quod in gravibus et levibus est principium passivum
motus naturalis, et non activum. Nec est possibile quod materia agat
ad sui formationem, quia non est actu. Nec est etiam possibile quod
aliquid moveat seipsum, nisi dividatur in duas partes, quarum una sit
movens et alia sit mota, quod in solis animatis contingit, ut probatur
in VIII Physic. Supernaturali autem virtute, quia dicunt ad
matrem requiri quod non solum materiam ministret, quae est sanguis
menstruus; sed etiam semen, quod, commixtum virili semini, habet
virtutem activam in generatione. Et quia in beata virgine nulla fuit
facta resolutio seminis, propter integerrimam eius virginitatem,
dicunt quod spiritus sanctus supernaturaliter ei tribuit virtutem
activam in conceptione corporis Christi, quam aliae matres habent per
semen resolutum. Sed hoc non potest stare. Quia, cum quaelibet res
sit propter suam operationem, ut dicitur II de caelo; natura non
distingueret ad opus generationis sexum maris et feminae, nisi esset
distincta operatio maris ab operatione feminae. In generatione autem
distinguitur operatio agentis et patientis. Unde relinquitur quod tota
virtus activa sit ex parte maris, passio autem ex parte feminae.
Propter quod in plantis, in quibus utraque vis commiscetur, non est
distinctio maris et feminae. Quia igitur beata virgo non hoc accepit
ut esset pater Christi, sed mater, consequens est quod non acceperit
potentiam activam in conceptione Christi, sive aliquid egerit, ex quo
sequitur ipsam patrem fuisse Christi; sive nihil egerit, ut quidam
dicunt, ex quo sequitur huiusmodi potentiam activam sibi frustra fuisse
collatam. Et ideo dicendum est quod in ipsa conceptione Christi beata
virgo nihil active operata est, sed solam materiam ministravit.
Operata tamen est ante conceptionem aliquid active, praeparando
materiam ut esset apta conceptui.
Ad primum ergo dicendum quod illa conceptio tria privilegia habuit,
scilicet, quod esset sine peccato originali; quod esset non puri
hominis, sed Dei et hominis; item quod esset conceptio virginis. Et
haec tria habuit a spiritu sancto. Et ideo dicit Damascenus, quantum
ad primum, quod spiritus sanctus supervenit virgini purgans ipsam,
idest, praeservans ne cum peccato originali conciperet. Quantum ad
secundum, dicit, et virtutem susceptivam verbi Dei tribuens, idest,
ut conciperet verbum Dei. Quantum autem ad tertium, dicit, simul et
generativam, ut, scilicet, manens virgo posset generare, non quidem
active sed passive, sicut aliae matres hoc consequuntur ex semine
viri.
Ad secundum dicendum quod potentia generativa in femina est imperfecta
respectu potentiae generativae quae est in mare. Et ideo, sicut in
artibus ars inferior disponit materiam, ars autem superior inducit
formam, ut dicitur in II Physic.; ita etiam virtus generativa
feminae praeparat materiam, virtus vero activa maris format materiam
praeparatam.
Ad tertium dicendum quod ad hoc quod transmutatio sit naturalis, non
requiritur quod in materia sit principium activum, sed solum passivum,
ut dictum est.
|
|