|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod corpus Christi non
fuerit formatum in primo instanti conceptionis. Dicitur enim Ioan.
II, quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, quod
exponens Augustinus, in IV de Trin., dicit, hic numerus
perfectioni dominici corporis aperte congruit. Et in libro octoginta
trium quaest. dicit, non absurde quadraginta sex annis dicitur
fabricatum esse templum, quod corpus eius figurabat, ut, quot anni
fuerunt in fabricatione templi, tot dies fuerint in corporis dominici
perfectione. Non ergo in primo instanti conceptionis corpus Christi
fuit perfecte formatum.
2. Praeterea, ad formationem corporis Christi requirebatur motus
localis, quo purissimi sanguines de corpore virginis ad locum congruum
generationi pervenirent. Nullum autem corpus potest moveri localiter
in instanti, eo quod tempus motus dividitur secundum divisionem
mobilis, ut probatur in VI Physic. Ergo corpus Christi non fuit
in instanti formatum.
3. Praeterea, corpus Christi formatum est ex purissimis sanguinibus
virginis, ut supra habitum est. Non autem potuit esse materia illa in
eodem instanti sanguis et caro, quia sic materia simul fuisset sub
duabus formis. Ergo aliud fuit instans in quo ultimo fuit sanguis, et
aliud in quo primo fuit caro formata. Sed inter quaelibet duo
instantia est tempus medium. Ergo corpus Christi non fuit in instanti
formatum, sed per aliquod tempus.
4. Praeterea, sicut potentia augmentativa requirit determinatum
tempus in suo actu, ita etiam virtus generativa, utraque enim est
potentia naturalis ad vegetabilem animam pertinens. Sed corpus
Christi fuit determinato tempore augmentatum, sicut et aliorum hominum
corpora, dicitur enim Luc. II, quod proficiebat aetate et
sapientia. Ergo videtur quod, pari ratione, formatio corporis eius,
quae pertinet ad vim generativam, non fuerit in instanti, sed
determinato tempore quo aliorum hominum corpora formantur.
Sed contra est quod Gregorius dicit, XVIII Moral., Angelo
nuntiante, et spiritu adveniente, mox verbum in utero, mox intra
uterum verbum caro.
Respondeo dicendum quod in conceptione corporis Christi tria est
considerare, primo quidem, motum localem sanguinis ad locum
generationis; secundo, formationem corporis ex tali materia; tertio,
augmentum quo perducitur ad quantitatem perfectam. In quorum medio
ratio conceptionis consistit, nam primum est conceptioni praeambulum;
tertium autem conceptionem consequitur. Primum autem non potuit esse
in instanti, quia hoc est contra ipsam rationem motus localis corporis
cuiuscumque, cuius partes successive subintrant locum. Similiter et
tertium oportet esse successivum. Tum quia augmentum non est sine motu
locali. Tum etiam quia procedit ex virtute animae iam in corpore
formato operantis, quae non operatur nisi in tempore. Sed ipsa
formatio corporis, in qua principaliter ratio conceptionis consistit,
fuit in instanti, duplici ratione. Primo quidem, propter virtutem
agentis infinitam, scilicet spiritus sancti, per quem corpus Christi
est formatum, ut supra dictum est. Tanto enim aliquod agens citius
potest materiam disponere, quanto fuerit maioris virtutis. Unde agens
infinitae virtutis potest in instanti materiam disponere ad debitam
formam. Secundo, ex parte personae filii, cuius corpus formabatur.
Non enim erat congruum ut corpus humanum assumeret nisi formatum. Si
autem ante formationem perfectam aliquod tempus conceptionis
praecessisset, non posset tota conceptio attribui filio Dei, quae non
attribuitur ei nisi ratione assumptionis. Et ideo in primo instanti
quo materia adunata pervenit ad locum generationis, fuit perfecte
formatum corpus Christi et assumptum. Et per hoc dicitur ipse filius
Dei conceptus, quod aliter dici non posset.
Ad primum ergo dicendum quod verbum Augustini utrobique non refertur
ad solam formationem corporis Christi, sed ad formationem simul cum
determinato augmento usque ad tempus partus. Unde secundum rationem
illius numeri dicitur perfici tempus novem mensium, quo Christus fuit
in utero virginis.
Ad secundum dicendum quod motus ille localis non comprehenditur infra
ipsam conceptionem, sed est conceptioni praeambulus.
Ad tertium dicendum quod non est assignare ultimum instans in quo
materia illa fuit sanguis, sed est assignare ultimum tempus, quod
continuatur, nullo interveniente medio, ad primum instans in quo fuit
caro Christi formata. Et hoc instans fuit terminus temporis motus
localis materiae ad locum generationis.
Ad quartum dicendum quod augmentum fit per potentiam augmentativam
ipsius quod augetur, sed formatio corporis fit per potentiam
generativam, non eius qui generatur, sed patris generantis ex semine,
in quo operatur vis formativa ab anima patris derivata. Corpus autem
Christi non fuit formatum ex semine viri, sicut supra dictum est, sed
ex operatione spiritus sancti. Et ideo talis debuit esse formatio ut
spiritum sanctum deceret. Sed augmentum corporis Christi fuit factum
secundum potentiam augmentativam animae Christi, quae cum sit specie
conformis animae nostrae, eodem modo debuit corpus illud augmentari
sicut et alia corpora hominum augmentantur, ut ex hoc ostenderetur
veritas humanae naturae.
|
|