|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod corpus Christi non
fuit animatum in primo instanti conceptionis. Dicit enim Leo Papa,
in epistola ad Iulianum, non alterius naturae erat caro Christi quam
nostrae, nec alio illi quam ceteris hominibus anima est inspirata
principio. Sed aliis hominibus non infunditur anima in primo instanti
suae conceptionis. Ergo neque corpori Christi anima debuit infundi in
primo instanti suae conceptionis.
2. Praeterea, anima, sicut quaelibet forma naturalis, requirit
determinatam quantitatem in sua materia. Sed in primo instanti
conceptionis corpus Christi non habuit tantam quantitatem quantam
habent corpora aliorum hominum quando animantur, alioquin, si continue
fuisset postmodum augmentatum, vel citius fuisset natum; vel in sua
nativitate fuisset maioris quantitatis quam alii infantes. Quorum
primum est contra Augustinum, IV de Trin., ubi probat eum spatio
novem mensium in utero virginis fuisse, secundum autem est contra
Leonem Papam, qui, in sermone Epiphaniae, dicit, invenerunt
puerum Iesum in nullo ab humanae infantiae generalitate discretum.
Non ergo corpus Christi fuit animatum in primo instanti suae
conceptionis.
3. Praeterea, ubicumque est prius et posterius, oportet esse plura
instantia. Sed secundum philosophum, in libro de Generat.
Animal., in generatione hominis requiritur prius et posterius, prius
enim est vivum, et postea animal, et postea homo. Ergo non potuit
animatio Christi perfici in primo instanti conceptionis.
Sed contra est quod Damascenus dicit, in III libro, simul caro,
simul Dei verbi caro, simul caro animata anima rationali et
intellectuali.
Respondeo dicendum quod, ad hoc quod conceptio ipsi filio Dei
attribuatur, ut in symbolo confitemur, dicentes, qui conceptus est de
spiritu sancto; necesse est dicere quod ipsum corpus, dum
conciperetur, esset a verbo Dei assumptum. Ostensum est autem supra
quod verbum Dei assumpsit corpus mediante anima, et animam mediante
spiritu, idest intellectu. Unde oportuit quod in primo instanti
conceptionis corpus Christi esset animatum anima rationali.
Ad primum ergo dicendum quod principium inspirationis animae potest
considerari dupliciter. Uno modo, secundum dispositionem corporis.
Et sic non ab alio principio inspirata est anima corpori Christi, et
corporibus aliorum hominum. Sicut enim statim, formato corpore
alterius hominis, infunditur anima, ita fuit in Christo. Alio modo
potest considerari dictum principium solum secundum tempus. Et sic,
quia prius tempore formatum fuit perfecte corpus Christi, prius
tempore fuit etiam animatum.
Ad secundum dicendum quod anima requirit debitam quantitatem in materia
cui infunditur, sed ista quantitas quandam latitudinem habet, quia et
in maiori et minori quantitate salvatur. Quantitas autem corporis quam
habet cum primo sibi infunditur anima, proportionatur quantitati
perfectae ad quam per augmentum perveniet, ita scilicet quod maiorum
hominum maiorem quantitatem corpora habent in prima animatione.
Christus autem in perfecta aetate habuit decentem et mediocrem
quantitatem, cui proportionabatur quantitas quam corpus eius habuit in
tempore quo aliorum hominum corpora animantur; minorem tamen habuit in
principio suae conceptionis. Sed tamen illa parva quantitas non erat
tam parva ut in ea non posset ratio animati corporis conservari, cum in
tali quantitate quorundam parvorum hominum corpora animentur.
Ad tertium dicendum quod in generatione aliorum hominum locum habet
quod dicit philosophus, propter hoc quod successive corpus formatur et
disponitur ad animam, unde primo, tanquam imperfecte dispositum,
recipit animam imperfectam; et postmodum, quando perfecte est
dispositum, recipit animam perfectam. Sed corpus Christi, propter
infinitam virtutem agentis, fuit perfecte dispositum in instanti.
Unde statim in primo instanti recepit formam perfectam, idest animam
rationalem.
|
|