|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod caro Christi prius fuit
concepta, et postmodum assumpta. Quod enim non est, non potest
assumi. Sed caro Christi per conceptionem esse incoepit. Ergo
videtur quod fuerit assumpta a verbo Dei postquam fuit concepta.
2. Praeterea, caro Christi fuit assumpta a verbo Dei mediante
anima rationali. Sed in termino conceptionis accepit animam
rationalem. Ergo in termino conceptionis fuit assumpta. Sed in
termino conceptionis dicitur iam concepta. Ergo prius fuit concepta,
et postmodum assumpta.
3. Praeterea, in omni generato prius tempore est id quod est
imperfectum, eo quod est perfectum, ut patet per philosophum, in IX
Metaphys. Sed corpus Christi est quiddam generatum. Ergo ad
ultimam perfectionem, quae consistit in unione ad verbum Dei, non
statim in primo instanti conceptionis pervenit, sed primo fuit caro
concepta, et postmodum assumpta.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de fide ad Petrum,
firmissime tene, et nullatenus dubites carnem Christi non fuisse
conceptam in utero virginis priusquam susciperetur a verbo.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, proprie dicimus
Deum factum esse hominem, non autem proprie dicimus quod homo factus
sit Deus, quia scilicet Deus assumpsit sibi id quod est hominis; non
autem praeexstitit id quod est hominis, quasi per se subsistens,
antequam susciperetur a verbo. Si autem caro Christi fuisset concepta
antequam susciperetur a verbo, habuisset aliquando aliquam hypostasim
praeter hypostasim verbi Dei. Quod est contra rationem
incarnationis, secundum quam ponimus verbum Dei esse unitum humanae
naturae, et omnibus partibus eius, in unitate hypostasis, nec fuit
conveniens quod hypostasim praeexistentem humanae naturae, vel alicuius
partis eius, verbum Dei sua assumptione destrueret. Et ideo contra
fidem est dicere quod caro Christi prius fuerit concepta, et postmodum
assumpta a verbo Dei.
Ad primum ergo dicendum quod, si caro Christi non fuisset in instanti
formata seu concepta, sed per temporis successionem, oporteret alterum
duorum sequi, vel quod assumptum nondum esset caro; vel quod prius
esset conceptio carnis quam eius assumptio. Sed quia ponimus
conceptionem in instanti esse perfectam, consequens est quod in illa
carne simul fuit concipi et conceptum esse. Et sic, ut dicit
Augustinus, in libro de fide ad Petrum, dicimus ipsum Dei verbum
suae carnis acceptione conceptum, ipsamque carnem verbi incarnatione
conceptam.
Et per hoc patet responsio ad secundum. Nam simul dum caro illa
concipitur, concepta est et animatur.
Ad tertium dicendum quod in mysterio incarnationis non consideratur
ascensus, quasi alicuius praeexistentis proficientis usque ad unionis
dignitatem, sicut posuit Photinus haereticus. Sed potius ibi
consideratur descensus, secundum quod perfectum Dei verbum
imperfectionem naturae nostrae sibi assumpsit; secundum illud Ioan.
VI, descendi de caelo.
|
|