|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod conceptio Christi
fuerit naturalis. Secundum enim conceptionem carnis Christus dicitur
filius hominis. Est autem verus et naturalis hominis filius, sicut et
verus et naturalis Dei filius. Ergo eius conceptio fuit naturalis.
2. Praeterea, nulla creatura producit operationem miraculosam. Sed
conceptio Christi attribuitur beatae virgini, quae est pura creatura,
dicitur enim quod virgo Christum concepit. Ergo videtur quod non sit
miraculosa, sed naturalis conceptio.
3. Praeterea, ad hoc quod aliqua transmutatio sit naturalis,
sufficit quod principium passivum sit naturale, ut supra habitum est.
Sed principium passivum ex parte matris in conceptione Christi fuit
naturale, ut ex dictis patet. Ergo conceptio Christi fuit
naturalis.
Sed contra est quod Dionysius dicit, in epistola ad Caium monachum,
super hominem operatur Christus ea quae sunt hominis, et hoc monstrat
virgo supernaturaliter concipiens.
Respondeo dicendum quod, sicut Ambrosius dicit, in libro de
incarnatione, multa in hoc mysterio et secundum naturam invenies, et
ultra naturam. Si enim consideremus id quod est ex parte materiae
conceptus, quam mater ministravit, totum est naturale. Si vero
consideremus id quod est ex parte virtutis activae, totum est
miraculosum. Et quia unumquodque magis iudicatur secundum formam quam
secundum materiam; et similiter secundum agens quam secundum patiens,
inde est quod conceptio Christi debet dici simpliciter miraculosa et
supernaturalis, sed secundum aliquid naturalis.
Ad primum ergo dicendum quod Christus dicitur naturalis filius hominis
inquantum habet naturam humanam veram, per quam est filius hominis,
licet eam miraculose habuerit, sicut caecus illuminatus videt
naturaliter per potentiam visivam quam miraculose accepit.
Ad secundum dicendum quod conceptio attribuitur beatae virgini, non
tanquam principio activo, sed quia ministravit materiam conceptui, et
in eius utero est conceptio celebrata.
Ad tertium dicendum quod principium passivum naturale sufficit ad
transmutationem naturalem quando naturali et consueto modo movetur a
principio activo proprio. Sed hoc in proposito non habet locum. Et
ideo conceptio illa non potest dici simpliciter naturalis.
|
|