|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus, secundum
hominem, non habuerit usum liberi arbitrii in primo instanti suae
conceptionis. Prius est enim esse rei quam agere vel operari. Usus
autem liberi arbitrii est quaedam operatio. Cum ergo anima Christi
esse incoeperit in primo instanti conceptionis, ut ex praedictis
patet, videtur esse impossibile quod in primo instanti conceptionis
habuit usum liberi arbitrii.
2. Praeterea, usus liberi arbitrii est electio. Electio autem
praesupponit deliberationem consilii, dicit enim philosophus, in
III Ethic., quod electio est appetitus praeconsiliati. Ergo
videtur impossibile quod in primo instanti suae conceptionis Christus
habuerit usum liberi arbitrii.
3. Praeterea, liberum arbitrium est facultas voluntatis et
rationis, ut in prima parte habitum est, et ita usus liberi arbitrii
est actus voluntatis et rationis, sive intellectus. Sed actus
intellectus praesupponit actum sensus, qui esse non potest sine
convenientia organorum, quae non videtur fuisse in primo instanti
conceptionis Christi. Ergo videtur quod Christus non potuerit habere
usum liberi arbitrii in primo instanti suae conceptionis.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Trin., mox ut
verbum venit in uterum, servata veritate propriae naturae, factum est
caro et perfectus homo. Sed perfectus homo habet usum liberi
arbitrii. Ergo Christus habuit in primo instanti suae conceptionis
usum liberi arbitrii.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, naturae humanae quam
Christus assumpsit, convenit spiritualis perfectio, in quam non
profecit, sed eam statim a principio habuit. Perfectio autem ultima
non consistit in potentia vel in habitu, sed in operatione, unde in
II de anima dicitur quod operatio est actus secundus. Et ideo
dicendum est quod Christus in primo instanti suae conceptionis habuit
illam operationem animae quae potest in instanti haberi. Talis autem
est operatio voluntatis et intellectus, in qua consistit usus liberi
arbitrii. Subito enim et in instanti perficitur operatio intellectus
et voluntatis, multo magis quam visio corporalis, eo quod
intelligere, velle et sentire non est motus qui sit actus imperfecti,
quod successive perficitur; sed est actus iam perfecti, ut dicitur in
III de anima. Et ideo dicendum est quod Christus in primo instanti
suae conceptionis habuit usum liberi arbitrii.
Ad primum ergo dicendum quod esse est prius natura quam agere, non
tamen est prius tempore, sed, simul cum agens habet esse perfectum,
incipit agere, nisi sit aliquid impediens. Sicut ignis, simul cum
generatur, incipit calefacere et illuminare. Sed calefactio non
terminatur in instanti, sed per temporis successionem, illuminatio
autem perficitur in instanti. Et talis operatio est usus liberi
arbitrii, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod, simul cum terminatur consilium vel
deliberatio, potest esse electio. Illi autem qui deliberatione
consilii indigent, in ipsa terminatione consilii primo habent
certitudinem de eligendis, et ideo statim eligunt. Ex quo patet quod
deliberatio consilii non praeexigitur ad electionem nisi propter
inquisitionem incerti. Christus autem in primo instanti suae
conceptionis, sicut habuit plenitudinem gratiae iustificantis ita
habuit plenitudinem veritatis cognitae, secundum illud, plenum gratiae
et veritatis. Unde, quasi habens omnium certitudinem, potuit statim
in instanti eligere.
Ad tertium dicendum quod intellectus Christi, secundum scientiam
infusam, poterat intelligere etiam non convertendo se ad phantasmata,
ut supra habitum est. Unde poterat in eo esse operatio voluntatis et
intellectus absque operatione sensus. Sed tamen potuit in eo esse
etiam operatio sensus in primo instanti suae conceptionis, maxime
quantum ad sensum tactus, quo sensu proles concepta sentit in matre
etiam antequam animam rationalem obtineat, ut dicitur in libro de
Generat. Animal. Unde, cum Christus in primo istanti suae
conceptionis habuit animam rationalem, formato iam et organizato
corpore eius, multo magis in eodem instanti poterat habere operationem
sensus tactus.
|
|