|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christus in primo
instanti suae conceptionis mereri non potuerit. Sicut enim se habet
liberum arbitrium ad merendum, ita ad demerendum. Sed Diabolus in
primo instanti suae creationis non potuit peccare, ut in prima parte
habitum est. Ergo neque anima Christi in primo instanti suae
creationis, quod fuit primum instans conceptionis Christi, potuit
mereri.
2. Praeterea, illud quod homo habet in primo instanti suae
conceptionis, videtur ei esse naturale, quia hoc est ad quod
terminatur sua generatio naturalis. Sed naturalibus non meremur, ut
patet ex his quae dicta sunt in secunda parte. Ergo videtur quod usus
liberi arbitrii quem Christus habuit secundum hominem in primo instanti
suae conceptionis, non fuerit meritorius.
3. Praeterea, illud quod semel aliquis meruit, iam facit quodammodo
suum, et ita non videtur quod iterum possit illud idem mereri, quia
nullus meretur quod suum est. Si ergo Christus in primo instanti suae
conceptionis meruit, sequitur quod postea nihil meruerit. Quod patet
esse falsum. Non ergo Christus in primo instanti suae conceptionis
meruit.
Sed contra est quod Augustinus dicit, super Exod., non habuit
omnino Christus, iuxta animae meritum, quo potuisset proficere.
Potuisset autem proficere in merito si in primo instanti suae
conceptionis non meruisset. Ergo in primo instanti suae conceptionis
meruit Christus.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, Christus in primo
instanti conceptionis suae sanctificatus fuit per gratiam. Est autem
duplex sanctificatio, una quidem adultorum, qui secundum proprium
actum sanctificantur; alia autem puerorum, qui non sanctificantur
secundum proprium actum fidei, sed secundum fidem parentum vel
Ecclesiae. Prima autem sanctificatio est perfectior quam secunda,
sicut actus est perfectior quam habitus; et quod est per se, eo quod
est per aliud. Cum ergo sanctificatio Christi fuerit perfectissima,
quia sic sanctificatus est ut esset aliorum sanctificator; consequens
est quod ipse secundum proprium motum liberi arbitrii in Deum fuerit
sanctificatus. Qui quidem motus liberi arbitrii est meritorius. Unde
consequens est quod in primo instanti suae conceptionis Christus
meruerit.
Ad primum ergo dicendum quod liberum arbitrium non eodem modo se habet
ad bonum et ad malum, nam ad bonum se habet per se et naturaliter; ad
malum autem se habet per modum defectus, et praeter naturam. Sicut
autem philosophus dicit, in II de caelo, posterius est quod est
praeter naturam, eo quod est secundum naturam, quia id quod est
praeter naturam, est quaedam excisio ab eo quod est secundum naturam.
Et ideo liberum arbitrium creaturae in primo instanti creationis potest
moveri ad bonum merendo, non autem ad malum peccando, si tamen natura
sit integra.
Ad secundum dicendum quod id quod homo habet in principio suae
creationis secundum communem naturae cursum, est homini naturale,
nihil tamen prohibet quin aliqua creatura in principio suae creationis
aliquod beneficium gratiae a Deo consequatur. Et hoc modo anima
Christi in principio suae creationis consecuta est gratiam, qua posset
mereri. Et ea ratione gratia illa, secundum quandam similitudinem,
dicitur fuisse illi homini naturalis, ut patet per Augustinum, in
Enchirid.
Ad tertium dicendum quod nihil prohibet idem esse alicuius ex diversis
causis. Et secundum hoc, Christus gloriam immortalitatis, quam
meruit in primo instanti suae conceptionis, potuit etiam posterioribus
actibus et passionibus mereri, non quidem ut esset sibi magis debita;
sed ut sibi ex pluribus causis deberetur.
|
|