|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Christus non fuerit
perfectus comprehensor in primo instanti suae conceptionis. Meritum
enim praecedit praemium, sicut et culpa poenam. Sed Christus in
primo instanti suae conceptionis meruit, sicut dictum est. Cum ergo
status comprehensoris sit principale praemium, videtur quod Christus
in primo instanti suae conceptionis non fuerit comprehensor.
2. Praeterea, dominus dicit, Luc. ult., haec oportuit Christum
pati, et ita intrare in gloriam suam. Sed gloria pertinet ad statum
comprehensionis. Ergo Christus non fuit in statu comprehensoris in
primo instanti suae conceptionis, quando adhuc nullam sustinuit
passionem.
3. Praeterea, illud quod non convenit nec homini nec Angelo,
videtur esse proprium Deo, et ita non convenit Christo secundum quod
homo. Sed semper esse beatum non convenit nec homini nec Angelo, si
enim fuissent conditi beati, postmodum non peccassent. Ergo
Christus, secundum quod homo, non fuit beatus in primo instanti suae
conceptionis.
Sed contra est quod dicitur in Psalmo, beatus quem elegisti et
assumpsisti, quod, secundum Glossam, refertur ad humanam naturam
Christi, quae assumpta est a verbo Dei in unitatem personae. Sed in
primo instanti conceptionis fuit assumpta humana natura a verbo Dei.
Ergo in primo instanti suae conceptionis Christus, secundum quod
homo, fuit beatus. Quod est esse comprehensorem.
Respondeo dicendum quod, sicut ex dictis patet, non fuit conveniens
ut Christus in sua conceptione acciperet gratiam habitualem tantum
absque actu. Accepit autem gratiam non ad mensuram, ut supra habitum
est. Gratia autem viatoris, cum sit deficiens a gratia
comprehensoris, habet mensuram minorem respectu comprehensoris. Unde
manifestum est quod Christus in primo instanti suae conceptionis
accepit non solum tantam gratiam quantam comprehensores habent, sed
etiam omnibus comprehensoribus maiorem. Et quia gratia illa non fuit
sine actu, consequens est quod actu fuit comprehensor, videndo Deum
per essentiam clarius ceteris creaturis.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, Christus non
meruit gloriam animae, secundum quam dicitur comprehensor, sed gloriam
corporis, ad quam per suam passionem pervenit.
Unde patet responsio ad secundum.
Ad tertium dicendum quod Christus, ex hoc quod fuit Deus et homo,
etiam in sua humanitate habuit aliquid prae ceteris creaturis, ut
scilicet statim a principio esset beatus.
|
|