|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod nativitas naturae
conveniat magis quam personae. Dicit enim Augustinus, in libro de
fide ad Petrum, natura aeterna atque divina non posset concipi et
nasci ex humana natura, nisi secundum veritatem humanae naturae. Sic
igitur naturae divinae convenit concipi et nasci ratione humanae
naturae. Multo magis igitur convenit humanae naturae.
2. Praeterea, secundum philosophum in V Metaphys., nomen naturae
a nascendo sumptum est. Sed denominationes fiunt secundum
similitudinis convenientiam. Ergo videtur quod nativitas magis
pertineat ad naturam quam ad personam.
3. Praeterea, illud proprie nascitur quod per nativitatem incipit
esse. Sed per nativitatem Christi non incoepit esse persona
Christi, sed eius natura humana. Ergo videtur quod nativitas proprie
pertineat ad naturam, non ad personam.
Sed contra est quod dicit Damascenus, in III libro, nativitas
hypostasis est, non naturae.
Respondeo dicendum quod nativitas potest attribui alicui dupliciter,
uno modo, sicut subiecto; alio modo, sicut termino. Sicut subiecto
quidem attribuitur ei quod nascitur. Hoc autem proprie est
hypostasis, non natura. Cum enim nasci sit quoddam generari, sicut
generatur aliquid ad hoc quod sit, ita nascitur aliquid ad hoc quod
sit. Esse autem proprie rei subsistentis est, nam forma quae non
subsistit, dicitur esse solum quia ea aliquid est. Persona autem,
vel hypostasis, significatur per modum subsistentis, natura autem
significatur per modum formae in qua aliquid subsistit. Et ideo
nativitas, tanquam subiecto proprie nascendi, attribuitur personae vel
hypostasi, non naturae. Sed sicut termino, attribuitur nativitas
naturae. Terminus enim generationis, et cuiuslibet nativitatis, est
forma. Natura autem per modum formae significatur. Unde nativitas
dicitur via in naturam, ut patet per philosophum, II Physic.,
terminatur enim naturae intentio ad formam, seu naturam speciei.
Ad primum ergo dicendum quod, propter identitatem quae in divinis est
inter naturam et hypostasim, quandoque natura ponitur pro persona vel
hypostasi. Et secundum hoc dicit Augustinus naturam divinam esse
conceptam et natam, quia scilicet persona filii est concepta et nata
secundum humanam naturam.
Ad secundum dicendum quod nullus motus seu mutatio denominatur a
subiecto quod movetur, sed a termino motus, a quo speciem habet. Et
propter hoc nativitas non denominatur a persona quae nascitur, sed a
natura ad quam nativitas terminatur.
Ad tertium dicendum quod natura, proprie loquendo, non incipit esse
sed magis persona incipit esse in aliqua natura. Quia, sicut dictum
est, natura significatur ut quo aliquid est, persona vero significatur
ut quae habet esse subsistens.
|
|