|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christo non sit
attribuenda aliqua nativitas temporalis. Nasci enim est sicut quidam
motus rei non existentis antequam nascatur, id agens beneficio
nativitatis, ut sit. Sed Christus ab aeterno fuit. Ergo non potuit
temporaliter nasci.
2. Praeterea, illud quod est in se perfectum, nativitate non
indiget. Sed persona filii Dei ab aeterno fuit perfecta. Ergo non
indiget temporali nativitate. Et ita videtur quod non sit temporaliter
natus.
3. Praeterea, nativitas proprie personae convenit. Sed in Christo
tantum est una persona. Ergo in Christo tantum est una nativitas.
4. Praeterea, quod duabus nativitatibus nascitur, bis nascitur.
Sed haec videtur esse falsa, Christus est bis natus. Quia nativitas
eius qua de patre est natus, interruptionem non patitur, cum sit
aeterna. Quod tamen requiritur ad hoc adverbium bis, ille enim
dicitur bis currere qui cum interruptione currit. Ergo videtur quod in
Christo non sit ponenda duplex nativitas.
Sed contra est quod Damascenus dicit, in III libro, confitemur
Christi duas nativitates, unam quae est ex patre, aeternam; et unam
quae est in ultimis temporibus propter nos.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, natura comparatur ad
nativitatem sicut terminus ad motum vel mutationem. Motus autem
diversificatur secundum diversitatem terminorum, ut patet per
philosophum, in V Physic. In Christo autem est duplex natura,
quarum unam accepit ab aeterno a patre, alteram autem accepit
temporaliter a matre. Et ideo necesse est attribuere Christo duas
nativitates, unam qua aeternaliter natus est a patre, aliam qua
temporaliter natus est a matre.
Ad primum ergo dicendum quod haec fuit obiectio cuiusdam Feliciani
haeretici, quam Augustinus, in libro contra Felicianum, sic
solvit. Fingamus, inquit, sicut plerique volunt, esse in mundo
animam generalem, quae sic ineffabili motu semina cuncta vivificet ut
non sit concreta cum genitis, sed vitam praestet ipsa gignendis.
Nempe cum haec in uterum, passibilem materiam ad usus suos formatura,
pervenerit, unam facit secum esse personam eius rei, quam non eandem
constat habere substantiam, et fit, operante anima et patiente
materia, ex duabus substantiis unus homo. Sicque animam nasci fatemur
ex utero, non quia, antequam nasceretur, quantum ad se attinet, ipsa
penitus non fuisset. Sic ergo, immo sublimius, natus est filius Dei
secundum hominem, eo pacto quo cum corpore nasci docetur et animus,
non quia utriusque sit una substantia, sed quia ex utraque fit una
persona. Non tamen ab hoc incoepisse initio dicimus Dei filium, ne
temporalem credat aliquis divinitatem. Non ab aeterno filii Dei
novimus carnem, ne non veritatem humani corporis, sed quandam eum
suscepisse putemus imaginem.
Ad secundum dicendum quod haec fuit ratio Nestorii, quam solvit
Cyrillus, in quadam epistola, dicens, non dicimus quod filius Dei
indiguerit necessario propter se secunda nativitate, post eam quae ex
patre est, est enim fatuum et indoctum existentem ante omnia saecula,
et consempiternum patri, indigere dicere initio ut sit secundo.
Quoniam autem, propter nos, et propter nostram salutem, uniens sibi
secundum subsistentiam quod est humanum, processit ex muliere, ob hoc
dicitur nasci carnaliter.
Ad tertium dicendum quod nativitas est personae ut subiecti, naturae
autem ut termini. Possibile est autem uni subiecto plures
transmutationes inesse, quas tamen necesse est secundum terminos
variari. Quod tamen non dicimus quasi aeterna nativitas sit
transmutatio aut motus, sed quia significatur per modum mutationis aut
motus.
Ad quartum dicendum quod Christus potest dici bis natus, secundum
duas nativitates. Sicut enim dicitur bis currere qui currit duobus
temporibus, ita potest dici bis nasci qui semel nascitur in
aeternitate, et semel in tempore, quia aeternitas et tempus multo
magis differunt quam duo tempora, cum tamen utrumque designet mensuram
durationis.
|
|