|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod secundum temporalem
nativitatem Christi beata virgo non possit dici mater eius. Ut enim
supra dictum est, beata virgo Maria nihil active in generatione
Christi operata est, sed solam materiam ministravit. Sed hoc non
videtur sufficere ad rationem matris, alioquin, lignum diceretur mater
lecti aut scamni. Ergo videtur quod beata virgo non possit dici mater
Christi.
2. Praeterea, Christus ex beata virgine miraculose natus est. Sed
miraculosa generatio non sufficit ad rationem maternitatis vel
filiationis, non enim dicimus Hevam fuisse filiam Adae. Ergo
videtur quod nec Christus debeat dici filius beatae virginis.
3. Praeterea, ad matrem pertinere videtur decisio seminis. Sed,
sicut Damascenus dicit, in III libro, corpus Christi non
seminaliter, sed conditive a spiritu sancto formatum est. Ergo
videtur quod beata virgo non debeat dici mater Christi.
Sed contra est quod dicitur Matth. I, Christi generatio sic erat.
Cum esset desponsata mater Iesu Maria Ioseph, et cetera.
Respondeo dicendum quod beata virgo Maria est vera et naturalis mater
Christi. Sicut enim supra dictum est, corpus Christi non est de
caelo allatum, sicut Valentinus haereticus posuit, sed de virgine
matre sumptum, et ex purissimis sanguinibus eius formatum. Et hoc
solum requiritur ad rationem matris, ut ex supra dictis patet. Unde
beata virgo vere est mater Christi.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, paternitas seu
maternitas et filiatio non competunt in quacumque generatione sed in
sola generatione viventium. Et ideo, si aliqua inanimata ex aliqua
materia fiant, non propter hoc consequitur in eis relatio maternitatis
et filiationis, sed solum in generatione viventium, quae proprie
nativitas dicitur.
Ad secundum dicendum quod, sicut Damascenus dicit, in III libro,
nativitas temporalis, qua Christus est natus propter nostram salutem,
est quodammodo secundum nos, quoniam natus est homo ex muliere, et
tempore conceptionis debito, super nos autem, quoniam non ex semine,
sed ex sancto spiritu et sancta virgine, super legem conceptionis.
Sic igitur ex parte matris nativitas illa fuit naturalis, sed ex parte
operationis spiritus sancti fuit miraculosa. Unde beata virgo est vera
et naturalis mater Christi.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, resolutio seminis
feminae non pertinet ad necessitatem conceptus. Et ideo resolutio
seminis non ex necessitate requiritur ad matrem.
|
|