|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod beata virgo non debeat
dici mater Dei. Non enim est dicendum circa divina mysteria nisi quod
ex sacra Scriptura habetur. Sed nunquam in sacra Scriptura legitur
quod sit mater aut genitrix Dei, sed quod sit mater Christi, aut
mater pueri, ut patet Matth. I. Ergo non est dicendum quod beata
virgo sit mater Dei.
2. Praeterea, Christus dicitur Deus secundum divinam naturam.
Sed divina natura non accepit initium essendi ex virgine. Ergo beata
virgo non est dicenda mater Dei.
3. Praeterea, hoc nomen Deus communiter praedicatur de patre et
filio et spiritu sancto. Si ergo beata virgo est mater Dei, videtur
sequi quod beata virgo sit mater patris et filii et spiritus sancti,
quod est inconveniens. Non ergo beata virgo debet dici mater Dei.
Sed contra est quod in capitulis Cyrilli, approbatis in Ephesina
synodo, legitur, si quis non confitetur Deum esse secundum veritatem
Emmanuel, et propter hoc Dei genitricem sanctam virginem, genuit
enim carnaliter carnem factam ex Deo verbum, anathema sit.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, omne nomen
significans in concreto naturam aliquam, potest supponere pro qualibet
hypostasi illius naturae. Cum autem unio incarnationis sit facta in
hypostasi, sicut supra dictum est, manifestum est quod hoc nomen Deus
potest supponere pro hypostasi habente humanam naturam et divinam. Et
ideo quidquid convenit divinae naturae et humanae, potest attribui illi
personae, sive secundum quod pro ea supponit nomen significans divinam
naturam; sive secundum quod pro ea supponit nomen significans humanam
naturam. Concipi autem et nasci personae attribuitur et hypostasi
secundum naturam illam in qua concipitur et nascitur. Cum igitur in
ipso principio conceptionis fuerit humana natura assumpta a divina
persona, sicut praedictum est, consequens est quod vere posset dici
Deum esse conceptum et natum de virgine. Ex hoc autem dicitur aliqua
mulier alicuius mater, quod eum concepit et genuit. Unde consequens
est quod beata virgo vere dicatur mater Dei. Solum enim sic negari
posset beatam virginem esse matrem Dei, si vel humanitas prius fuisset
subiecta conceptioni et nativitati quam homo ille fuisset filius Dei,
sicut Photinus posuit, vel humanitas non fuisset assumpta in unitatem
personae vel hypostasis verbi Dei, sicut posuit Nestorius. Utrumque
autem horum est erroneum. Unde haereticum est negare beatam virginem
esse matrem Dei.
Ad primum ergo dicendum quod haec fuit obiectio Nestorii. Quae
quidem solvitur ex hoc quod, licet non inveniatur expresse in
Scriptura dictum quod beata virgo sit mater Dei, invenitur tamen
expresse in Scriptura quod Iesus Christus est verus Deus, ut patet
I Ioan. ult.; et quod beata virgo est mater Iesu Christi, ut
patet Matth. I. Unde sequitur ex necessitate ex verbis Scripturae
quod sit mater Dei. Dicitur etiam Rom. IX, quod ex Iudaeis est
secundum carnem Christus, qui est super omnia Deus benedictus in
saecula. Non autem est ex Iudaeis nisi mediante beata virgine. Unde
ille qui est super omnia Deus benedictus in saecula, est vere natus ex
beata virgine sicut ex sua matre.
Ad secundum dicendum quod illa est obiectio Nestorii. Sed
Cyrillus, in quadam epistola contra Nestorium, eam solvit sic
dicens, sicut hominis anima cum proprio corpore nascitur, et tanquam
unum reputatur; et si voluerit dicere quispiam quia est genitrix
carnis, non tamen et animae genitrix, nimis superflue loquitur, tale
aliquid gestum percipimus in generatione Christi. Natum est enim ex
Dei patris substantia Dei verbum, quia vero carnem assumpsit,
necesse est confiteri quia natum est secundum carnem ex muliere.
Dicendum est ergo quod beata virgo dicitur mater Dei, non quia sit
mater divinitatis, sed quia personae habentis divinitatem et
humanitatem est mater secundum humanitatem.
Ad tertium dicendum quod hoc nomen Deus, quamvis sit commune tribus
personis, tamen quandoque supponit pro sola persona patris, quandoque
pro sola persona filii vel spiritus sancti, ut supra habitum est. Et
ita, cum dicitur, beata virgo est mater Dei hoc nomen Deus supponit
pro sola persona filii incarnata.
|
|