|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod in Christo sint duae
filiationes. Nativitas enim est causa filiationis. Sed in Christo
sunt duae nativitates. Ergo etiam in Christo sunt duae filiationes.
2. Praeterea, filiatio, qua quis dicitur filius alicuius ut matris
vel patris, dependet aliqualiter ab ipso, quia esse relationis est ad
aliud aliqualiter se habere; unde et, interempto uno relativorum,
interimitur aliud. Sed filiatio aeterna, qua Christus est filius
Dei patris, non dependet a matre, quia nullum aeternum dependet a
temporali. Ergo Christus non est filius matris filiatione aeterna.
Aut ergo nullo modo est filius eius, quod est contra praedicta, aut
oportet quod sit filius eius quadam alia filiatione temporali. Sunt
ergo in Christo duae filiationes.
3. Praeterea, unum relativorum ponitur in definitione alterius, ex
quo patet quod unum relativorum specificatur ex alio. Sed unum et idem
non potest esse in diversis speciebus. Ergo impossibile videtur quod
una et eadem relatio terminetur ad extrema omnino diversa. Sed
Christus dicitur filius patris aeterni, et matris temporalis, qui
sunt termini omnino diversi. Ergo videtur quod non possit eadem
relatione Christus dici filius patris et matris. Sunt ergo in
Christo duae filiationes.
Sed contra est quod, sicut Damascenus dicit, in III libro, ea
quae sunt naturae, multiplicantur in Christo, non autem ea quae sunt
personae. Sed filiatio maxime pertinet ad personam, est enim
proprietas personalis, ut patet ex his quae in prima parte dicta sunt.
Ergo in Christo est una tantum filiatio.
Respondeo dicendum quod circa hoc sunt diversae opiniones. Quidam
enim, attendentes ad causam filiationis, quae est nativitas, ponunt
in Christo duas filiationes, sicut et duas nativitates. Alii vero,
attendentes ad subiectum filiationis, quod est persona vel hypostasis,
ponunt in Christo tantum unam filiationem, sicut et unam hypostasim
vel personam. Unitas enim relationis vel eius pluralitas non
attenditur secundum terminos, sed secundum causam vel subiectum. Si
enim secundum terminos attenditur, oporteret quod quilibet homo in se
duas filiationes haberet, unam qua refertur ad patrem, et aliam qua
refertur ad matrem. Sed recte consideranti apparet eadem relatione
referri unumquemque ad suum patrem et matrem, propter unitatem causae.
Eadem enim nativitate homo nascitur ex patre et matre, unde eadem
relatione ad utrumque refertur. Et eadem ratio est de magistro qui
docet multos discipulos eadem doctrina; et de domino qui gubernat
diversos subiectos eadem potestate. Si vero sint diversae causae
specie differentes, ex consequenti videntur relationes specie
differre. Unde nihil prohibet plures tales relationes eidem inesse.
Sicut, si aliquis est aliquorum magister in grammatica et aliorum in
logica, alia est ratio magisterii utriusque, et ideo diversis
relationibus unus et idem homo potest esse magister vel diversorum vel
eorundem secundum diversas doctrinas. Contingit autem quandoque quod
aliquis habet relationem ad plures secundum diversas causas, eiusdem
tamen speciei, sicut cum aliquis est pater diversorum filiorum secundum
diversos generationis actus. Unde paternitas non potest specie
differre, cum actus generationum sint iidem specie. Et quia plures
formae eiusdem speciei non possunt simul inesse eidem subiecto, non est
possibile quod sint plures paternitates in eo qui est pater plurium
filiorum generatione naturali. Secus autem esset si esset pater unius
generatione naturali, et alterius per adoptionem. Manifestum est
autem quod non una et eadem nativitate Christus est natus ex patre ab
aeterno, et ex matre ex tempore. Nec nativitas est unius speciei.
Unde, quantum ad hoc, oporteret dicere in Christo esse diversas
filiationes, unam temporalem et aliam aeternam. Sed quia subiectum
filiationis non est natura aut pars naturae, sed solum persona vel
hypostasis; in Christo autem non est hypostasis vel persona nisi
aeterna, non potest in Christo esse aliqua filiatio nisi quae sit in
hypostasi aeterna. Omnis autem relatio quae ex tempore de Deo
dicitur, non ponit in ipso Deo aeterno aliquid secundum rem, sed
secundum rationem tantum, sicut in prima parte habitum est. Et ideo
filiatio qua Christus refertur ad matrem, non potest esse realis
relatio, sed solum secundum rationem. Et sic quantum ad aliquid
utraque opinio verum dicit. Nam si attendamus ad perfectas rationes
filiationis, oportet dicere duas filiationes, secundum dualitatem
nativitatum. Si autem attendamus ad subiectum filiationis, quod non
potest esse nisi suppositum aeternum, non potest in Christo esse
realiter nisi filiatio aeterna. Dicitur tamen relative filius ad
matrem relatione quae cointelligitur relationi maternitatis ad
Christum. Sicut Deus dicitur dominus relatione quae cointelligitur
reali relationi qua creatura subiicitur Deo. Et quamvis relatio
dominii non sit realis in Deo, tamen realiter est dominus, ex reali
subiectione creaturae ad ipsum. Et similiter Christus dicitur
realiter filius virginis matris ex relatione reali maternitatis ad
Christum.
Ad primum ergo dicendum quod nativitas temporalis causaret in Christo
temporalem filiationem realem, si esset ibi subiectum huiusmodi
filiationis capax. Quod quidem esse non potest, ipsum enim suppositum
aeternum non potest esse susceptivum relationis temporalis, ut dictum
est. Nec etiam potest dici quod sit susceptivum filiationis temporalis
ratione humanae naturae, sicut etiam et temporalis nativitatis, quia
oporteret naturam humanam aliqualiter esse subiectam filiationi, sicut
est aliqualiter subiecta nativitati; cum enim Aethiops dicitur albus
ratione dentis, oportet quod dens Aethiopis sit albedinis subiectum.
Natura autem humana nullo modo potest esse subiectum filiationis, quia
haec relatio directe respicit personam.
Ad secundum dicendum quod filiatio aeterna non dependet a matre
temporali, sed huic filiationi aeternae cointelligitur quidam respectus
temporalis dependens a matre, secundum quem Christus dicitur filius
matris.
Ad tertium dicendum quod unum et ens se consequuntur, ut dicitur in
IV Metaphys. Et ideo, sicut contingit quod in uno extremorum
relatio sit quoddam ens, in alio autem non sit ens, sed ratio tantum,
sicut de scibili et scientia philosophus dicit, in V Metaphys., ita
etiam contingit quod ex parte unius extremi est una relatio, ex parte
autem alterius extremi sunt multae relationes. Sicut in hominibus ex
parte parentum invenitur duplex relatio, una paternitatis et alia
maternitatis, quae sunt specie differentes, propter hoc quod alia
ratione pater, et alia mater est generationis principium (si vero
essent plures eadem ratione principium unius actionis, puta cum multi
simul trahunt navem, in omnibus esset una et eadem relatio), ex parte
autem prolis est una sola filiatio secundum rem, sed duplex secundum
rationem, inquantum correspondet utrique relationi parentum secundum
duos respectus intellectus. Et sic etiam quantum ad aliquid in
Christo est tantum una filiatio realis, quae respicit patrem
aeternum, est tamen ibi alius respectus temporalis, qui respicit
matrem temporalem.
|
|