|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod Christus non fuerit
natus sine dolore matris. Sicut enim mors hominum subsecuta est ex
peccato primorum parentum, secundum illud Gen. II, quacumque die
comederitis, morte moriemini; ita etiam dolor partus, secundum illud
Gen. III, in dolore paries filios. Sed Christus mortem subire
voluit. Ergo videtur quod pari ratione eius partus esse debuerit cum
dolore.
2. Praeterea, finis proportionatur principio. Sed finis vitae
Christi fuit cum dolore, secundum illud Isaiae LIII, vere
dolores nostros ipse tulit. Ergo videtur quod etiam in sua nativitate
fuerit dolor partus.
3. Praeterea, in libro de ortu salvatoris narratur quod ad Christi
nativitatem obstetrices occurrerunt, quae videntur necessariae parienti
propter dolorem. Ergo videtur quod beata virgo peperit cum dolore.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in sermone de nativitate,
alloquens virginem matrem, nec in conceptione, inquit, inventa es
sine pudore, nec in partu inventa es cum dolore.
Respondeo dicendum quod dolor parientis causatur ex apertione meatuum
per quos proles egreditur. Dictum est autem supra quod Christus est
egressus ex clauso utero matris, et sic nulla apertio meatuum ibi
fuit. Et propter hoc in illo partu nullus fuit dolor, sicut nec
aliqua corruptio, sed fuit ibi maxima iucunditas, ex hoc quod homo
Deus natus est in mundum, secundum illud Isaiae XXXV, germinans
germinabit sicut lilium, et exultabit laetabunda et laudans.
Ad primum ergo dicendum quod dolor partus consequitur in muliere
commixtionem virilem. Unde Gen. III, postquam dictum est, in
dolore paries, subditur, et sub viri potestate eris. Sed, sicut
dicit Augustinus, in sermone de assumptione beatae virginis, ab hac
sententia excipitur virgo mater Dei, quae, quia sine peccati
colluvione et sine virilis admixtionis detrimento Christum suscepit,
sine dolore genuit, sine integritatis violatione, pudore virginitatis
integra permansit. Christus autem mortem suscepit spontanea
voluntate, ut pro nobis satisfaceret, non quasi ex necessitate illius
sententiae, quia ipse mortis debitor non erat.
Ad secundum dicendum quod, sicut Christus moriendo destruxit mortem
nostram, ita suo dolore nos a doloribus liberavit, et ita mori voluit
cum dolore. Sed dolor parientis matris non pertinebat ad Christum,
qui pro peccatis nostris satisfacere veniebat. Et ideo non oportuit
quod mater eius pareret cum dolore.
Ad tertium dicendum quod Luc. II dicitur quod beata virgo ipsamet
puerum, quem pepererat, pannis involvit et posuit in praesepio. Et
ex hoc ostenditur narratio huius libri, qui est apocryphus, esse
falsa. Unde Hieronymus dicit, contra Helvidium, nulla ibi
obstetrix, nulla muliercularum sedulitas intercessit. Et mater et
obstetrix fuit. Pannis, inquit, involvit infantem, et posuit in
praesepio. Quae sententia apocryphorum deliramenta convincit.
|
|