|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod Christus non debuit in
Bethlehem nasci. Dicitur enim Isaiae II, de Sion exibit lex, et
verbum domini de Ierusalem. Sed Christus est vere verbum Dei.
Ergo de Ierusalem debuit prodire in mundum.
2. Praeterea, Matth. II dicitur scriptum esse de Christo quod
Nazaraeus vocabitur, quod sumitur ex eo quod scribitur Isaiae XI,
flos de radice eius ascendet; Nazareth enim flos interpretatur. Sed
maxime aliquis denominatur a loco suae nativitatis. Ergo videtur quod
in Nazareth nasci debuerit, ubi etiam fuit conceptus et nutritus.
3. Praeterea, ad hoc dominus natus est in mundo ut veritatis fidem
annuntiaret, secundum illud Ioan. XVIII, in hoc natus sum, et
ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Sed hoc
facilius fieri potuisset si natus fuisset in civitate Romana, quae
tunc dominatum orbis habebat, unde et Paulus, Romanis scribens,
dicit, Rom. I, fides vestra annuntiatur universo mundo. Ergo
videtur quod non debuit nasci in Bethlehem.
Sed contra est quod dicitur Mich. V, et tu, Bethlehem Ephrata,
ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel.
Respondeo dicendum quod Christus in Bethlehem nasci voluit duplici
ratione. Primo quidem, quia factus est ex semine David secundum
carnem, ut dicitur Rom. I, cui etiam fuerat facta repromissio
specialis de Christo, secundum illud II Reg. XXIII, dixit
vir cui constitutum de Christo Dei Iacob. Et ideo in Bethlehem,
de qua natus fuit David, nasci voluit, ut ex ipso loco nativitatis
promissio ei facta impleta ostenderetur. Et hoc designat Evangelista
dicens, eo quod esset de domo et familia David. Secundo quia, ut
Gregorius dicit, in homilia, Bethlehem domus panis interpretatur.
Ipse Christus est qui ait, ego sum panis vivus, qui de caelo
descendi.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut David in Bethlehem natus est,
ita etiam Ierusalem elegit ut in ea sedem regni constitueret, et
templum Dei ibi aedificaret, et sic Ierusalem esset civitas simul
regalis et sacerdotalis. Sacerdotium autem Christi, et eius regnum,
praecipue consummatum est in eius passione. Et ideo convenienter
Bethlehem elegit nativitati, Ierusalem vero passioni. Simul etiam
per hoc hominum gloriam confutavit, qui gloriantur de hoc quod ex
civitatibus nobilibus originem ducunt, in quibus etiam praecipue volunt
honorari. Christus autem e converso in civitate ignobili nasci
voluit, et in civitate nobili pati opprobrium.
Ad secundum dicendum quod Christus florere voluit secundum virtuosam
conversationem, non secundum carnis originem. Et ideo in civitate
Nazareth educari voluit et nutriri. In Bethlehem autem voluit quasi
peregre nasci, quia, ut Gregorius dicit, per humanitatem quam
assumpserat, quasi in alieno nascebatur, non secundum potestatem, sed
secundum naturam. Et, ut etiam Beda dicit, per hoc quod in
diversorio loco eget, nobis multas mansiones in domo patris sui
praepararet.
Ad tertium dicendum quod, sicut dicitur in quodam sermone Ephesini
Concilii, si maximam Romam elegisset civitatem, propter potentiam
civium mutationem orbis terrarum putarent. Si filius fuisset
imperatoris, potestati utilitatem adscriberent. Sed ut divinitas
cognosceretur orbem transformasse terrarum, pauperculam elegit matrem,
pauperiorem patriam. Elegit autem Deus infirma mundi ut confundat
fortia, sicut dicitur I Cor. I. Et ideo, ut suam potestatem
magis ostenderet, in ipsa Roma, quae caput orbis erat, statuit caput
Ecclesiae suae, in signum perfectae victoriae, ut exinde fides
derivaretur ad universum mundum, secundum illud Isaiae XXVI,
civitatem sublimem humiliabit, et conculcabit eam pes pauperis, idest
Christi, gressus egenorum, idest apostolorum Petri et Pauli.
|
|