|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod Christus non fuerit
congruo tempore natus. Ad hoc enim Christus venerat ut suos in
libertatem revocaret. Natus est autem tempore servitutis, quo
scilicet totus orbis praecepto Augusti describitur, quasi tributarius
factus, ut habetur Luc. II. Ergo videtur quod non congruo tempore
Christus fuerit natus.
2. Praeterea, promissiones de Christo nascituro non gentilibus
fuerant factae, secundum illud Rom. IX, quorum sunt promissa.
Sed Christus natus est tempore quo rex alienigena dominabatur, sicut
patet Matth. II, cum natus esset Iesus in diebus Herodis regis.
Ergo videtur quod non fuerit congruo tempore natus.
3. Praeterea, tempus praesentiae Christi in mundo diei comparatur,
propter id quod ipse est lux mundi, unde ipse dicit, Ioan. IX, me
oportet operari opera eius qui misit me, donec dies est. Sed in
aestate sunt dies longiores quam in hieme. Ergo, cum natus fuerit in
profundo hiemis octo Kalendas Ianuarii, videtur quod non fuerit
convenienti tempore natus.
Sed contra est quod dicitur Galat. IV, cum venit plenitudo
temporis, misit Deus filium suum, factum ex muliere, factum sub
lege.
Respondeo dicendum quod haec est differentia inter Christum et alios
homines, quod alii homines nascuntur subiecti necessitati temporis,
Christus autem, tanquam dominus et conditor omnium temporum, elegit
sibi tempus in quo nasceretur, sicut et matrem et locum. Et quia quae
a Deo sunt ordinata sunt, et convenienter disposita, consequens est
quod convenientissimo tempore Christus nasceretur.
Ad primum ergo dicendum quod Christus venerat nos in statum libertatis
reducere de statu servitutis. Et ideo, sicut mortalitatem nostram
suscepit ut nos ad vitam reduceret, ita, ut Beda dicit, eo tempore
dignatus est incarnari quo, mox natus, censu Caesaris adscriberetur
atque, ob nostri liberationem, ipse servitio subderetur. Tempore
etiam illo, quo totus orbis sub uno principe vivebat, maxime pax fuit
in mundo. Et ideo decebat ut illo tempore Christus nasceretur, qui
est pax nostra, faciens utraque unum, ut dicitur Ephes. II. Unde
Hieronymus dicit, super Isaiam, veteres revolvamus historias, et
inveniemus usque ad vigesimum octavum annum Caesaris Augusti in toto
orbe terrarum fuisse discordiam, orto autem domino, omnia bella
cessaverunt, secundum illud Isaiae II, non levabit gens contra
gentem gladium. Congruebat etiam ut illo tempore quo unus princeps
dominabatur in mundo, Christus nasceretur, qui venerat suos
congregare in unum, ut esset unum ovile et unus pastor, ut dicitur
Ioan. X.
Ad secundum dicendum quod Christus regis alienigenae tempore nasci
voluit, ut impleretur prophetia Iacob dicentis, Gen. penult., non
auferetur sceptrum de Iuda, et dux de femore eius, donec veniat qui
mittendus est. Quia, ut Chrysostomus dicit, super Matth.,
quandiu Iudaica gens sub Iudaicis regibus, quamvis peccatoribus,
tenebatur, prophetae mittebantur ad remedium eius. Nunc autem,
quando lex Dei sub potestate regis iniqui tenebatur, nascitur
Christus, quia magna et desperabilis infirmitas medicum
artificiosiorem quaerebat.
Ad tertium dicendum quod, sicut dicitur in libro de quaest. novi et
Vet. Test., tunc Christus nasci voluit, quando lux diei crementum
incipit accipere, ut ostenderetur quod ipse venerat ut homines
crescerent in lucem divinam, secundum illud Luc. I, illuminare his
qui in tenebris et umbra mortis sedent. Similiter etiam asperitatem
hiemis elegit ad nativitatem, ut ex tunc carnis afflictionem pateretur
pro nobis.
|
|