|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christi nativitas
debuerit omnibus esse manifesta. Impletio enim debet promissioni
respondere. Sed de promissione adventus Christi dicitur in Psalmo,
Deus manifeste veniet. Venit autem per carnis nativitatem. Ergo
videtur quod eius nativitas debuit esse toti mundo manifesta.
2. Praeterea, I ad Tim. I dicitur, Christus in hunc mundum
venit peccatores salvos facere. Sed hoc non fit nisi inquantum eis
gratia Christi manifestatur, secundum illud Tit. II, apparuit
gratia salvatoris nostri Dei omnibus hominibus, erudiens nos ut,
abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie et pie et iuste
vivamus in hoc saeculo. Ergo videtur quod Christi nativitas debuerit
esse omnibus manifesta.
3. Praeterea, Deus super omnia pronior est ad miserendum, secundum
illud Psalmi, miserationes eius super omnia opera eius. Sed in
secundo adventu, quo iustitias iudicabit, veniet omnibus manifestus,
secundum illud Matth. XXIV, sicut fulgur exit ab oriente et paret
usque in occidentem, ita erit adventus filii hominis. Ergo multo
magis primus, quo natus est in mundo secundum carnem, debuit omnibus
esse manifestus.
Sed contra est quod dicitur Isaiae XLV, tu es Deus absconditus,
sanctus Israel, salvator. Et Isaiae LIII, quasi absconditus
est vultus eius et despectus.
Respondeo dicendum quod nativitas Christi non debuit omnibus
communiter esse manifesta. Primo quidem, quia per hoc impedita
fuisset humana redemptio, quae per crucem eius peracta est, quia, ut
dicitur I ad Cor. II, si cognovissent, nunquam dominum gloriae
crucifixissent. Secundo, quia hoc diminuisset meritum fidei, per
quam venerat homines iustificare, secundum illud Rom. III,
iustitia Dei per fidem Iesu Christi. Si enim manifestis indiciis,
Christo nascente, eius nativitas omnibus appareret, iam tolleretur
ratio fidei, quae est argumentum non apparentium, ut dicitur Heb.
XI. Tertio, quia per hoc venisset in dubium veritas humanitatis
ipsius. Unde Augustinus dicit, in epistola ad Volusianum, si
nullas ex parvulo in iuventutem mutaret aetates, nullos cibos, nullos
caperet somnos, nonne opinionem confirmaret erroris, nec hominem verum
ullo modo suscepisse crederetur, et, dum omnia mirabiliter facit,
auferret quod misericorditer fecit?
Ad primum ergo dicendum quod auctoritas illa intelligitur de adventu
Christi ad iudicium, secundum quod Glossa ibidem exponit.
Ad secundum dicendum quod de gratia Dei salvatoris erudiendi erant
omnes homines ad salutem, non in principio nativitatis eius, sed
postea, tempore procedente, postquam operatus esset salutem in medio
terrae. Unde, post passionem et resurrectionem suam, dixit
discipulis, Matth. ult., euntes, docete omnes gentes.
Ad tertium dicendum quod ad iudicium requiritur quod auctoritas iudicis
cognoscatur, et propter hoc oportet quod adventus Christi ad iudicium
sit manifestus. Sed primus adventus fuit ad omnium salutem, quae est
per fidem, quae quidem est de non apparentibus. Et ideo adventus
Christi primus debuit esse occultus.
|
|