|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod nativitas Christi
nulli debuerit manifestari. Quia, ut dictum est, hoc erat congruum
humanae saluti, ut primus Christi adventus esset occultus. Sed
Christus venerat ut omnes salvaret, secundum illud I Tim. IV,
qui est salvator omnium hominum, maxime fidelium. Ergo nativitas
Christi nulli debuit manifestari.
2. Praeterea, ante nativitatem Christi, manifestata erat beatae
virgini et Ioseph futura Christi nativitas. Non ergo erat
necessarium, Christo nato, eandem aliis manifestari.
3. Praeterea, nullus sapiens manifestat id ex quo turbatio nascitur
et detrimentum aliorum. Sed, manifestata Christi nativitate,
subsecuta est turbatio, dicitur enim Matth. II quod, audiens rex
Herodes Christi nativitatem, turbatus est, et omnis Ierosolyma cum
illo. Cessit etiam hoc in detrimentum aliorum, quia ex hac occasione
Herodes occidit pueros in Bethlehem et in finibus eius a bimatu et
infra. Ergo videtur quod non fuerit conveniens Christi nativitatem
aliquibus manifestari.
Sed contra est quod Christi nativitas nulli fuisset proficua si
omnibus esset occulta. Sed oportebat Christi nativitatem esse
proficuam, alioquin frustra natus fuisset. Ergo videtur quod
aliquibus manifestari debuerit Christi nativitas.
Respondeo dicendum quod, sicut apostolus dicit, Rom. XIII,
quae a Deo sunt, ordinata sunt. Pertinet autem ad divinae sapientiae
ordinem ut Dei dona, et secreta sapientiae eius, non aequaliter ad
omnes, sed immediate ad quosdam perveniant, et per eos ad alios
deriventur. Unde et quantum ad resurrectionis mysterium dicitur,
Act. X, quod Deus dedit Christum resurgentem manifestum fieri,
non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo. Unde hoc etiam
debuit circa ipsius nativitatem observari, ut non omnibus Christus
manifestaretur, sed quibusdam, per quos posset ad alios devenire.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut fuisset in praeiudicium salutis
humanae si omnibus hominibus Dei nativitas innotuisset, ita etiam et
si nulli nota fuisset. Utroque enim modo tollitur fides, tam scilicet
per hoc quod aliquid est totaliter manifestum; quam etiam per hoc quod
a nullo cognoscitur a quo possit testimonium audiri; fides enim est ex
auditu, ut dicitur Rom. X.
Ad secundum dicendum quod Maria et Ioseph instruendi erant de
Christi nativitate antequam nasceretur, quia ad eos pertinebat
reverentiam habere prolis conceptae in utero, et obsequi nasciturae.
Eorum autem testimonium, propter hoc quod erat domesticum, fuisset
habitum suspectum circa magnificentiam Christi. Et ideo oportuit ut
aliis manifestaretur extraneis, quorum testimonium suspectum esse non
posset.
Ad tertium dicendum quod ipsa turbatio subsecuta ex nativitate Christi
manifestata congruebat Christi nativitati. Primo quidem, quia per
hoc manifestatur caelestis Christi dignitas. Unde Gregorius dicit,
in homilia, caeli rege nato, rex terrae turbatur, quia nimirum
terrena altitudo confunditur cum celsitudo caelestis aperitur.
Secundo, quia per hoc figurabatur iudiciaria Christi potestas. Unde
Augustinus dicit, in quodam sermone Epiphaniae, quid erit tribunal
iudicantis, quando superbos reges cuna terrebat infantis? Tertio,
quia per hoc figurabatur deiectio regni Diaboli. Quia, ut Leo Papa
dicit, in sermone Epiphaniae, non tantum Herodes in semetipso
turbatur, quantum Diabolus in Herode. Herodes enim hominem
aestimabat, sed Diabolus Deum. Et uterque regni sui successorem
timebat, Diabolus caelestem, sed Herodes terrenum. Superflue
tamen, quia Christus non venerat regnum terrenum in terra habere, ut
Leo Papa dicit, Herodi loquens, non capit Christum regia tua, nec
mundi dominus potestatis tuae sceptri est contentus angustiis. Quod
autem Iudaei turbantur, qui tamen magis gaudere debuerant, aut hoc
est quia, ut Chrysostomus dicit, de adventu iusti non poterant
gaudere iniqui, aut volentes favere Herodi, quem timebant; populus
enim plus iusto favet eis quos crudeles sustinet. Quod autem pueri ab
Herode sunt interfecti, non cessit in eorum detrimentum, sed in eorum
profectum. Dicit enim Augustinus, in sermone quodam de Epiphania,
absit ut, ad liberandos homines Christus veniens, de illorum praemio
qui pro eo interficerentur nihil egerit, qui, pendens in ligno, pro
eis a quibus interficiebatur oravit.
|
|