|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non sunt convenienter
electi illi quibus est Christi nativitas manifestata. Dominus enim,
Matth. X, mandavit discipulis, in viam gentium ne abieritis, ut
scilicet prius manifestaretur Iudaeis quam gentilibus. Ergo videtur
quod multo minus a principio fuerit revelanda Christi nativitas
gentibus, qui ab oriente venerunt, ut habetur Matth. II.
2. Praeterea, manifestatio divinae veritatis praecipue debet fieri
ad Dei amicos, secundum illud Iob XXXVII, annuntiat de ea
amico suo. Sed magi videntur esse Dei inimici, dicitur enim Levit.
XIX, non declinetis ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini.
Non ergo debuit Christi nativitas magis manifestari.
3. Praeterea, Christus venerat mundum totum a potestate Diaboli
liberare, unde dicitur Malach. I, ab ortu solis usque ad occasum
magnum est nomen meum in gentibus. Non ergo solum in oriente positis
manifestari debuit, sed etiam ubique terrarum debuit aliquibus
manifestari.
4. Praeterea, omnia sacramenta veteris legis erant Christi figura.
Sed sacramenta veteris legis dispensabantur per ministerium sacerdotum
legalium. Ergo videtur quod magis debuerit Christi nativitas
manifestari sacerdotibus in templo, quam pastoribus in agro.
5. Praeterea, Christus ex virgine matre natus est, et aetate
parvulus erat. Convenientius ergo videtur fuisse quod Christus
manifestaretur iuvenibus et virginibus, quam senibus et coniugatis vel
viduis, sicut Simeoni et Annae.
Sed contra est quod dicitur Ioan. XIII, ego scio quos elegerim.
Quae autem fiunt secundum Dei sapientiam, convenienter fiunt. Ergo
convenienter sunt electi illi quibus est manifestata Christi
nativitas.
Respondeo dicendum quod salus quae erat futura per Christum, ad omnem
diversitatem hominum pertinebat, quia, sicut dicitur Coloss.
III, in Christo non est masculus et femina, gentilis et Iudaeus,
servus et liber, et sic de aliis huiusmodi. Et ut hoc in ipsa
Christi nativitate praefiguraretur, omnibus conditionibus hominum est
manifestatus. Quia, ut Augustinus dicit, in sermone de Epiphania,
pastores erant Israelitae, magi gentiles. Illi prope, isti longe.
Utrique tanquam ad angularem lapidem concurrerunt. Fuit etiam inter
eos alia diversitas, nam magi fuerunt sapientes et potentes, pastores
autem simplices et viles. Manifestatus est etiam iustis, Simeoni et
Annae, et peccatoribus, scilicet magis; manifestatus est etiam et
viris et mulieribus, scilicet Annae; ut per hoc ostenderetur nullam
conditionem hominum excludi a Christi salute.
Ad primum ergo dicendum quod illa manifestatio nativitatis Christi
fuit quaedam praelibatio plenae manifestationis quae erat futura. Et
sicut in secunda manifestatione primo annuntiata est gratia Christi per
Christum et eius apostolos Iudaeis, et postea gentilibus; ita ad
Christum primo pervenerunt pastores, qui erant primitiae Iudaeorum,
tanquam prope existentes; et postea venerunt magi a remotis, qui
fuerunt primitiae gentium, ut Augustinus dicit.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in sermone de
Epiphania, sicut praevalet imperitia in rusticitate pastorum, ita
praevalet impietas in sacrilegiis magorum. Utrosque tamen sibi ille
lapis angularis attribuit, quippe qui venit stulta eligere ut
confunderet sapientes, et non vocare iustos, sed peccatores; ut
nullus magnus superbiret, nullus infirmus desperaret. Quidam tamen
dicunt quod isti magi non fuerunt malefici, sed sapientes astrologi,
qui apud Persas vel Chaldaeos magi vocantur.
Ad tertium dicendum quod, sicut Chrysostomus dicit, ab oriente
venerunt magi, quia, unde dies nascitur, inde initium fidei
processit, quia fides lumen est animarum. Vel, quia omnes qui ad
Christum veniunt, ab ipso et per ipsum veniunt, unde dicitur Zach.
VI, ecce vir, oriens nomen eius. Dicuntur autem ab oriente, ad
litteram, venisse, vel quia de ultimis orientis partibus venerunt,
secundum quosdam, vel quia de aliquibus vicinis partibus Iudaeae
venerunt, quae tamen sunt regioni Iudaeorum ad orientem. Credibile
tamen est etiam in aliis partibus mundi aliqua indicia nativitatis
Christi apparuisse, sicut Romae fluxit oleum; et in Hispania
apparuerunt tres soles paulatim in unum coeuntes.
Ad quartum dicendum quod, sicut Chrysostomus dicit, Angelus
manifestans Christi nativitatem non ivit Ierosolymam, non requisivit
Scribas et Pharisaeos, erant enim corrupti, et prae invidia
cruciabantur. Sed pastores erant sinceri, antiquam conversationem
patriarcharum et Moysen colentes. Per hos etiam pastores
significabantur doctores Ecclesiae, quibus Christi mysteria
revelantur, quae latebant Iudaeos.
Ad quintum dicendum quod, sicut Ambrosius dicit, generatio domini
non solum a pastoribus, sed etiam a senioribus et iustis accipere
debuit testimonium, quorum etiam testimonio, propter iustitiam, magis
credebatur.
|
|