|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Christus per seipsum
suam nativitatem manifestare debuerit. Causa enim quae est per se,
semper est potior ea quae est per aliud, ut dicitur in VIII
Physic. Sed Christus suam nativitatem manifestavit per alios, puta
pastoribus per Angelos et, magis per stellam. Ergo multo magis per
seipsum debuit suam nativitatem manifestare.
2. Praeterea, Eccli. XX dicitur, sapientia abscondita, et
thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque? Sed Christus a
principio conceptionis suae plene habuit sapientiae et gratiae
thesaurum. Nisi ergo hanc plenitudinem manifestasset per opera et
verba, fuisset frustra ei data sapientia et gratia. Quod est
inconveniens, quia Deus et natura nihil frustra facit, ut dicitur in
I de caelo.
3. Praeterea, in libro de infantia salvatoris legitur quod Christus
in sua pueritia multa miracula fecit. Et ita videtur quod suam
nativitatem per seipsum manifestaverit.
Sed contra est quod Leo Papa dicit, quod magi invenerunt puerum
Iesum nulla ab infantiae humanae generalitate discretum. Sed alii
infantes non manifestant seipsos. Ergo neque decuit quod Christus per
seipsum suam nativitatem manifestaret.
Respondeo dicendum quod nativitas Christi ad humanam salutem
ordinabatur, quae quidem est per fidem. Fides autem salutaris
divinitatem et humanitatem Christi confitetur. Oportebat igitur ita
manifestari nativitatem Christi ut demonstratio divinitatis eius fidei
humanitatis ipsius non praeiudicaret. Hoc autem factum est dum
Christus in seipso similitudinem infirmitatis humanae exhibuit, et
tamen per Dei creaturas divinitatis virtutem in se monstravit. Et
ideo Christus non per seipsum suam nativitatem manifestavit, sed per
quasdam alias creaturas.
Ad primum ergo dicendum quod in via generationis et motus oportet per
imperfecta ad perfectum perveniri. Et ideo Christus prius
manifestatus est per alias creaturas, et postea manifestavit se per
seipsum manifestatione perfecta.
Ad secundum dicendum quod, licet sapientia abscondita inutilis sit,
non tamen ad sapientem pertinet ut quolibet tempore manifestet seipsum,
sed tempore congruo, dicitur enim Eccli. XX, est tacens non habens
sensum loquelae, et est tacens sciens tempus apti temporis. Sic ergo
sapientia Christo data non fuit inutilis, quia seipsam tempore congruo
manifestavit. Et hoc ipsum quod tempore congruo abscondebatur, est
sapientiae indicium.
Ad tertium dicendum quod liber ille de infantia salvatoris est
apocryphus. Et Chrysostomus, super Ioan., dicit quod Christus
non fecit miracula antequam aquam converteret in vinum, secundum illud
quod dicitur Ioan. II, hoc fecit initium signorum Iesus. Si enim
secundum primam aetatem miracula fecisset, non indiguissent Israelitae
alio manifestante eum, cum tamen Ioannes Baptista dicat, Ioan.
I, ut manifestetur Israeli, propterea veni in aqua baptizans.
Decenter autem non incoepit facere signa in prima aetate.
Aestimassent enim phantasiam esse incarnationem, et ante opportunum
tempus eum cruci tradidissent, livore liquefacti.
|
|