|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non debuerit manifestari
per Angelos Christi nativitas. Angeli enim sunt spirituales
substantiae, secundum illud Psalmi, qui facit Angelos suos
spiritus. Sed Christi nativitas erat secundum carnem, non autem
secundum spiritualem eius substantiam. Ergo non debuit per Angelos
manifestari.
2. Praeterea, maior est affinitas iustorum ad Angelos quam ad
quoscumque alios, secundum illud Psalmi, immittet Angelus domini in
circuitu timentium eum, et eripiet eos. Sed iustis, scilicet
Simeoni et Annae, non est manifestata Christi nativitas per
Angelos. Ergo nec pastoribus per Angelos manifestari debuit.
3. Item, videtur quod nec magis debuit manifestari per stellam.
Hoc enim videtur esse erroris occasio quantum ad illos qui existimant
sidera nativitatibus hominum dominari. Sed occasiones peccandi sunt
hominibus auferendae. Non ergo fuit conveniens quod per stellam
Christi nativitas manifestaretur.
4. Praeterea, signum oportet esse certum, ad hoc quod per ipsum
aliquid manifestetur. Sed stella non videtur esse signum certum
nativitatis Christi. Ergo inconvenienter fuit Christi nativitas per
stellam manifestata.
Sed contra est quod dicitur Deut. XXXII, Dei perfecta sunt
opera. Sed talis manifestatio fuit opus divinum. Ergo per
convenientia signa fuit effecta.
Respondeo dicendum quod, sicut manifestatio syllogistica fit per ea
quae sunt magis nota ei cui est aliquid manifestandum, ita manifestatio
quae fit per signa, debet fieri per ea quae sunt familiaria illis
quibus manifestatur. Manifestum est autem quod viris iustis est
familiare et consuetum interiori spiritus sancti edoceri instinctu,
absque signorum sensibilium demonstratione, scilicet per spiritum
prophetiae. Alii vero, corporalibus rebus dediti, per sensibilia ad
intelligibilia adducuntur. Iudaei tamen consueti erant divina responsa
per Angelos accipere, per quos etiam legem acceperant, secundum illud
Act. VII, acceptis legem in dispositione Angelorum. Gentiles
vero, et maxime astrologi, consueti sunt stellarum cursus aspicere.
Et ideo iustis, scilicet Simeoni et Annae, manifestata est Christi
nativitas per interiorem instinctum spiritus sancti, secundum illud
Luc. II responsum accepit a spiritu sancto non visurum se mortem
nisi prius videret Christum domini. Pastoribus autem et magis,
tanquam rebus corporalibus deditis, manifestata est Christi nativitas
per apparitiones visibiles. Et quia nativitas non erat pure terrena,
sed quodammodo caelestis, ideo per signa caelestia utrisque nativitas
Christi revelatur, ut enim Augustinus dicit, in sermone de
Epiphania, caelos Angeli habitant, et sidera ornant, utrisque ergo
caeli enarrant gloriam Dei. Rationabiliter autem pastoribus, tanquam
Iudaeis, apud quos frequenter factae sunt apparitiones Angelorum,
revelata est nativitas Christi per Angelos, magis autem, assuetis in
consideratione caelestium corporum, manifestata est per signum
stellae. Quia, ut Chrysostomus dicit, per consueta eos dominus
vocare voluit, eis condescendens. Est autem et alia ratio. Quia,
ut Gregorius dicit, Iudaeis, tanquam ratione utentibus, rationale
animal, idest Angelus, praedicare debuit. Gentiles vero, qui uti
ratione nesciebant ad cognoscendum Deum, non per vocem, sed per signa
perducuntur. Et sicut dominum iam loquentem annuntiaverunt gentibus
praedicatores loquentes, ita eum nondum loquentem elementa muta
praedicaverunt. Est autem et alia ratio. Quia, ut Augustinus
dicit, in sermone Epiphaniae, Abrahae innumerabilis erat promissa
successio non carnis semine, sed fidei fecunditate generanda. Et ideo
stellarum multitudini est comparata, ut caelestis progenies
speraretur. Et ideo gentiles, in sideribus designati, ortu novi
sideris excitantur ut perveniant ad Christum, per quem efficiuntur
semen Abrahae.
Ad primum ergo dicendum quod illud manifestatione indiget quod de se
est occultum, non autem illud quod de se est manifestum. Caro autem
eius qui nascebatur erat manifesta, sed divinitas erat occulta. Et
ideo convenienter manifestata est illa nativitas per Angelos, qui sunt
Dei ministri. Unde et cum claritate Angelus apparuit, ut
ostenderetur quod ille qui nascebatur erat splendor paternae gloriae.
Ad secundum dicendum quod iusti non indigebant visibili apparitione
Angelorum, sed eis sufficiebat interior instinctus spiritus sancti,
propter eorum perfectionem.
Ad tertium dicendum quod stella quae nativitatem Christi
manifestavit, omnem occasionem erroris subtraxit. Ut enim Augustinus
dicit, contra Faustum, nulli astrologi constituerunt ita nascentium
hominum fata sub stellis, ut aliquam stellarum, homine aliquo nato,
circuitus sui ordinem reliquisse, et ad eum qui natus est perrexisse
asseverent, sicut accidit circa stellam quae demonstravit nativitatem
Christi. Et ideo per hoc non confirmatur error eorum qui sortem
nascentium hominum astrorum ordini colligari arbitrantur, non autem
credunt astrorum ordinem ad hominis nativitatem posse mutari.
Similiter etiam, ut Chrysostomus dicit, non est hoc astronomiae
opus, a stellis scire eos qui nascuntur, sed ab hora nativitatis
futura praedicere. Magi autem tempus nativitatis non cognoverunt,
ut, hinc sumentes initium, a stellarum motu futura cognoscerent, sed
potius e converso.
Ad quartum dicendum quod, sicut Chrysostomus refert, in quibusdam
scriptis apocryphis legitur quod quaedam gens in extremo orientis,
iuxta Oceanum, quandam Scripturam habebat, ex nomine Seth, de hac
stella et muneribus huiusmodi offerendis. Quae gens diligenter
observabat huius stellae exortum, positis exploratoribus duodecim, qui
certis temporibus devote ascendebant in montem. In quo postmodum
viderunt eam habentem in se quasi parvuli formam, et super se
similitudinem crucis. Vel dicendum quod, sicut dicitur in libro de
quaest. Nov. et Vet. Test., magi illi traditionem Balaam
sequebantur, qui dixit, orietur stella ex Iacob. Unde, videntes
stellam extra ordinem mundi, hanc esse intellexerunt quam Balaam
futuram indicem regis Iudaeorum prophetaverat. Vel dicendum, sicut
Augustinus dicit, in sermone de Epiphania, quod ab Angelis aliqua
monitione revelationis audierunt magi quod stella Christum natum
significaret. Et probabile videtur quod a bonis, quando in Christo
adorando salus eorum iam quaerebatur. Vel, sicut Leo Papa dicit,
in sermone de Epiphania, praeter illam speciem quae corporeum
incitavit obtutum, fulgentior veritatis radius eorum corda perdocuit
quod ad illuminationem fidei pertinebat.
|
|