|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod inconvenienti ordine
Christi nativitas fuit manifestata. Illis enim debuit primo
manifestari Christi nativitas qui Christo propinquiores fuerunt, et
qui magis Christum desiderabant, secundum illud Sap. VI,
praeoccupat eos qui se concupiscunt, ut se priorem illis ostendat.
Sed iusti propinquissimi erant Christo per fidem, et maxime eius
adventum desiderabant, unde dicitur Luc. II de Simeone quod erat
homo iustus et timoratus, expectans redemptionem Israel. Ergo prius
debuisset manifestari Christi nativitas Simeoni quam pastoribus et
magis.
2. Praeterea, magi fuerunt primitiae gentium Christo crediturarum.
Sed primo plenitudo gentium intrat ad fidem, et postmodum omnis
Israel salvus fiet, ut dicitur Rom. XI. Ergo primo debuit
manifestari Christi nativitas magis quam pastoribus.
3. Praeterea, Matth. II dicitur quod Herodes occidit omnes
pueros qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus eius a bimatu et
infra, secundum tempus quod exquisierat a magis, et sic videtur quod
per duos annos post Christi nativitatem magi ad Christum pervenerunt.
Inconvenienter igitur post tantum tempus fuit gentilibus Christi
nativitas manifestata.
Sed contra est quod dicitur Dan. II, ipse mutat tempora et
aetates. Et ita tempus manifestationis nativitatis Christi videtur
congruo ordine esse dispositum.
Respondeo dicendum quod Christi nativitas primo quidem manifestata est
pastoribus, ipso die nativitatis Christi. Ut enim dicitur Luc.
II, erant pastores in eadem regione vigilantes et custodientes
vigilias noctis super gregem suum. Et, ut discesserunt ab eis Angeli
in caelum, loquebantur ad invicem, transeamus usque in Bethlehem.
Et venerunt festinantes. Secundo autem magi pervenerunt ad
Christum, tertiadecima die nativitatis eius, quo die festum
Epiphaniae celebratur. Si enim revoluto anno, aut etiam duobus annis
pervenissent, non invenissent eum in Bethlehem, cum scriptum sit
Luc. II quod, postquam perfecerunt omnia secundum legem domini,
offerentes scilicet puerum Iesum in templum, reversi sunt in
Galilaeam, in civitatem suam, scilicet Nazareth. Tertio autem
manifestata est iustis in templo, quadragesimo die a nativitate, ut
habetur Luc. II. Et huius ordinis ratio est quia per pastores
significantur apostoli et alii credentes ex Iudaeis, quibus primo
manifestata est fides Christi, inter quos non fuerunt multi potentes
nec multi nobiles, ut dicitur I Cor. I. Secundo autem fides
Christi pervenit ad plenitudinem gentium, quae est praefigurata per
magos. Tertio autem pervenit ad plenitudinem Iudaeorum, quae est
praefigurata per iustos. Unde etiam in templo Iudaeorum est eis
Christus manifestatus.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut apostolus dicit, Rom. IX,
Israel, sectando legem iustitiae, in legem iustitiae non pervenit,
sed gentiles, qui non quaerebant iustitiam, Iudaeos communiter in
iustitia fidei praevenerunt. Et in huius figuram, Simeon, qui
expectabat consolationem Israel, ultimo Christum natum cognovit, et
praecesserunt eum magi et pastores, qui Christi nativitatem non ita
sollicite expectabant.
Ad secundum dicendum quod, licet plenitudo gentium prius intraverit ad
fidem quam plenitudo Iudaeorum, tamen primitiae Iudaeorum
praevenerunt in fide primitias gentium. Et ideo pastoribus primo
manifestata est Christi nativitas quam magis.
Ad tertium dicendum quod de apparitione stellae quae apparuit magis,
est duplex opinio. Chrysostomus enim dicit, super Matth., et
Augustinus, in sermone Epiphaniae, stella magis apparuit per
biennium ante Christi nativitatem, et tunc primo, meditantes et se ad
iter praeparantes, a remotissimis partibus orientis pervenerunt ad
Christum tertiadecima die a sua nativitate. Unde et Herodes statim
post recessum magorum, videns se ab eis illusum, mandavit occidi
pueros a bimatu et infra, dubitans ne tunc Christus natus esset quando
stella apparuit, secundum quod a magis audierat. Alii vero dicunt
stellam apparuisse primo cum Christus est natus, et statim magi visa
stella iter arripientes, longissimum iter in tredecim diebus
peregerunt, partim quidem adducti divina virtute, partim autem
dromedariorum velocitate. Et hoc dico, si venerunt ex extremis
partibus orientis. Quidam tamen dicunt eos venisse de regione
propinqua, unde fuerat Balaam, cuius doctrinae successores fuerunt.
Dicuntur autem ab oriente venisse, quia terra illa est ad Orientalem
partem terrae Iudaeorum. Et secundum hoc, Herodes non statim
recedentibus magis, sed post biennium interfecit pueros. Vel quia
dicitur interim accusatus Romam ivisse, vel, aliquorum periculorum
terroribus agitatus, a cura interficiendi puerum interim destitisse.
Vel quia potuit credere magos, fallaci stellae visione deceptos,
postquam non invenerunt quem natum putaverunt, erubuisse ad se redire,
ut Augustinus dicit, in libro de consensu Evangelist. Ideo autem
non solum bimos interfecit sed etiam infra, quia, ut Augustinus
dicit, in quodam sermone innocentum, timebat ne puer cui sidera
famulantur, speciem suam paulo super aetatem vel infra transformaret.
|
|