|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod stella quae magis
apparuit, fuerit una de caelestibus stellis. Dicit enim Augustinus,
in quodam sermone Epiphaniae, dum pendet ad ubera et vilium patitur
Deus involumenta pannorum, repente novum de caelo sidus effulsit.
Fuit igitur stella caelestis quae magis apparuit.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in sermone quodam Epiphaniae,
pastoribus Angeli, magis stella Christum demonstrat. Utrisque
loquitur lingua caelorum, quia lingua cessaverat prophetarum. Sed
Angeli pastoribus apparentes fuerunt vere de caelestibus Angelis.
Ergo et stella magis apparens fuit vere de caelestibus stellis.
3. Praeterea, stellae quae non sunt in caelo, sed in aere,
dicuntur stellae comatae, quae non apparent in nativitatibus regum,
sed magis sunt indicia mortis eorum. Sed illa stella designabat regis
nativitatem, unde magi dicunt, Matth. II, ubi est qui natus est
rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in oriente. Ergo videtur
quod fuerit de caelestibus stellis.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro contra Faustum, non
ex illis erat stellis quae ab initio creaturae itinerum suorum ordinem
sub creatoris lege custodiunt, sed, novo virginis partu, novum sidus
apparuit.
Respondeo dicendum quod, sicut Chrysostomus dicit, super Matth.,
quod illa stella quae magis apparuit non fuerit una caelestium
stellarum, multipliciter manifestum est. Primo quidem, quia nulla
alia stellarum hac via incedit. Haec enim stella ferebatur a
Septentrione in meridiem, ita enim iacet Iudaea ad Persidem, unde
magi venerunt. Secundo, apparet hoc ex tempore. Non enim solum
apparebat in nocte, sed etiam in media die. Quod non est virtutis
stellae, sed nec etiam lunae. Tertio, quia quandoque apparebat et
quandoque occultabatur. Cum enim intraverunt Ierosolymam, occultavit
seipsam, deinde, ubi Herodem reliquerunt, monstravit seipsam.
Quarto, quia non habebat continuum motum, sed, cum oportebat ire
magos, ibat; quando autem oportebat stare, stabat; sicut et de
columna nubis erat in deserto. Quinto, quia non sursum manens partum
virginis demonstrabat, sed deorsum descendens hoc faciebat. Dicitur
enim Matth. II quod stella quam viderant in oriente, antecedebat
eos, usque dum veniens staret supra ubi erat puer. Ex quo patet quod
verbum magorum dicentium, vidimus stellam eius in oriente, non est sic
intelligendum quasi ipsis in oriente positis stella apparuerit existens
in terra Iuda, sed quia viderunt eam in oriente existentem, et
praecessit eos usque in Iudaeam (quamvis hoc a quibusdam sub dubio
relinquatur). Non autem potuisset distincte domum demonstrare nisi
esset terrae vicina. Et, sicut ipse dicit, hoc non videtur proprium
esse stellae, sed virtutis cuiusdam rationalis. Unde videtur quod
haec stella virtus invisibilis fuisset in talem apparentiam
transformata. Unde quidam dicunt quod, sicut spiritus sanctus
descendit super baptizatum dominum in specie columbae, ita apparuit
magis in specie stellae. Alii vero dicunt quod Angelus qui apparuit
pastoribus in specie humana, apparuit magis in specie stellae.
Probabilius tamen videtur quod fuerit stella de novo creata, non in
caelo, sed in aere vicino terrae, quae secundum Dei voluntatem
movebatur. Unde Leo Papa dicit, in sermone Epiphaniae, tribus
magis in regione orientis stella novae claritatis apparuit, quae,
illustrior ceteris pulchriorque sideribus, in se intuentium oculos
animosque converteret, ut confestim adverteretur non esse otiosum quod
tam insolitum videbatur.
Ad primum ergo dicendum quod caelum in sacra Scriptura quandoque
dicitur aer, secundum illud, volucres caeli et pisces maris.
Ad secundum dicendum quod ipsi caelestes Angeli ex suo officio habent
ut ad nos descendant, in ministerium missi. Sed stellae caelestes
suum situm non mutant. Unde non est similis ratio.
Ad tertium dicendum quod, sicut stella non est secuta motum stellarum
caelestium, ita nec stellarum comatarum, quae nec de die apparent,
nec cursum suum ordinatum mutant. Et tamen non omnino aberat
significatio cometarum. Quia caeleste regnum Christi comminuit et
consumpsit universa regna terrae, et ipsum stabit in aeternum, ut
dicitur Dan. II.
|
|