|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod magi non convenienter
venerunt ad Christum adorandum et venerandum. Unicuique enim regi
reverentia debetur a suis subiectis. Magi autem non erant de regno
Iudaeorum. Ergo, cum ex visione stellae cognoverunt natum esse regem
Iudaeorum, videtur quod inconvenienter venerunt ad eum adorandum.
2. Praeterea, stultum est, vivente rege aliquo, extraneum regem
annuntiare. Sed in regno Iudaeae regnabat Herodes. Ergo stulte
fecerunt magi regis nativitatem annuntiantes.
3. Praeterea, certius est caeleste indicium quam humanum. Sed magi
ducatu caelestis indicii ab oriente venerant in Iudaeam. Stulte ergo
egerunt praeter ducatum stellae humanum indicium requirendo, dicentes,
ubi est qui natus est rex Iudaeorum?
4. Praeterea, munerum oblatio, et adorationis reverentia, non
debetur nisi regibus iam regnantibus. Sed magi non invenerunt
Christum regia dignitate fulgentem. Ergo inconvenienter ei munera et
reverentiam regiam exhibuerunt.
Sed contra est quod dicitur Isaiae LX, ambulabunt gentes in lumine
tuo, et reges in splendore ortus tui. Sed qui divino lumine
ducuntur, non errant. Ergo magi absque errore Christo reverentiam
exhibuerunt.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, magi sunt primitiae
gentium in Christo credentium, in quibus apparuit, sicut in quodam
praesagio, fides et devotio gentium venientium a remotis ad Christum.
Et ideo, sicut devotio et fides gentium est absque errore per
inspirationem spiritus sancti, ita etiam credendum est magos, a
spiritu sancto inspiratos, sapienter Christo reverentiam exhibuisse.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in sermone
Epiphaniae, cum multi reges Iudaeorum nati fuissent atque defuncti,
nullum eorum magi adorandum quaesierunt. Non itaque regi Iudaeorum
quales illic esse solebant, hunc tam magnum honorem longinqui,
alienigenae, et ab eodem regno prorsus extranei, a se deberi
arbitrabantur. Sed talem natum esse didicerunt in quo adorando se
salutem quae secundum Deum est consecuturos minime dubitarent.
Ad secundum dicendum quod per illam Annuntiationem magorum
praefigurabatur constantia gentium Christum usque ad mortem
confitentium. Unde Chrysostomus dicit, super Matth., quod, dum
considerabant regem futurum, non timebant regem praesentem. Adhuc non
viderant Christum, et iam parati erant pro eo mori.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in sermone
Epiphaniae, stella quae magos perduxit ad locum ubi erat cum matre
virgine Deus infans, poterat eos ad ipsam perducere civitatem
Bethlehem, in qua natus est Christus. Sed tamen subtraxit se,
donec de civitate in qua Christus nasceretur, etiam Iudaei
testimonium perhiberent, ut sic, geminato testimonio confirmati,
sicut Leo Papa dicit, ardentiori fide expeterent quem et stellae
claritas, et prophetiae manifestabat auctoritas. Ita ipsi annuntiant
Christi nativitatem, et interrogant locum, credunt et quaerunt,
tanquam significantes eos qui ambulant per fidem et desiderant speciem,
ut Augustinus dicit, in sermone Epiphaniae. Iudaei autem,
indicantes eis locum nativitatis Christi, similes facti sunt fabris
arcae Noe, qui aliis ubi evaderent praestiterunt, et ipsi diluvio
perierunt. Audierunt et abierunt inquisitores, dixerunt et
remanserunt doctores, similes lapidibus miliariis, qui viam
ostendunt, nec ambulant. Divino etiam nutu factum est ut, aspectu
stellae subtracto, magi humano sensu irent in Ierusalem, quaerentes
in civitate regia regem natum, ut in Ierusalem primo nativitas
Christi publice annuntiaretur, secundum illud Isaiae II, de Sion
exibit lex, et verbum domini de Ierusalem, et ut etiam studio magorum
de longe venientium damnaretur pigritia Iudaeorum prope existentium.
Ad quartum dicendum quod, sicut Chrysostomus dicit, super Matth.,
si magi regem terrenum quaerentes venissent, fuissent confusi, quia
tanti itineris laborem sine causa suscepissent. Unde nec adorassent,
nec munera obtulissent. Nunc autem, quia caelestem regem quaerebant,
etsi nihil regalis excellentiae in eo viderunt, tamen, solius stellae
testimonio contenti, adoraverunt, vident enim hominem, et agnoscunt
Deum. Et offerunt munera dignitati Christi congruentia, aurum
quidem, quasi regi magno; thus, quod in Dei sacrificio ponitur
immolant ut Deo; myrrha, qua mortuorum corpora condiuntur, praebetur
tanquam pro salute omnium morituro. Et, ut Gregorius dicit,
instruimur ut nato regi aurum, per quod significatur sapientia,
offeramus, in conspectu eius sapientiae lumine splendentes; thus
autem, per quod exprimitur orationis devotio, offerimus Deo si per
orationum studia Deo redolere valeamus; myrrham, quae significat
mortificationem carnis, offerimus si carnis vitia per abstinentiam
mortificamus.
|
|