|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christus non debuerit
circumcidi. Veniente enim veritate, cessat figura. Sed circumcisio
fuit Abrahae praecepta in signum foederis quod erat de semine
nascituro, ut patet Gen. XVII. Hoc autem foedus fuit in
Christi nativitate completum. Ergo circumcisio statim cessare
debuit.
2. Praeterea, omnis Christi actio nostra est instructio, unde
dicitur Ioan. XIII, exemplum dedi vobis, ut, quemadmodum ego
feci vobis, ita et vos faciatis. Sed nos non debemus circumcidi,
secundum illud Galat. V, si circumcidimini, Christus vobis nihil
proderit. Ergo videtur quod nec Christus debuit circumcidi.
3. Praeterea, circumcisio est ordinata in remedium originalis
peccati. Sed Christus non contraxit originale peccatum, ut ex supra
dictis patet. Ergo Christus non debuit circumcidi.
Sed contra est quod dicitur Luc. II, postquam consummati sunt dies
octo, ut circumcideretur puer.
Respondeo dicendum quod pluribus de causis Christus debuit
circumcidi. Primo quidem, ut ostendat veritatem carnis humanae,
contra Manichaeum, qui dixit eum habuisse corpus phantasticum; et
contra Apollinarium, qui dixit corpus Christi esse divinitati
consubstantiale; et contra Valentinum, qui dixit Christum corpus de
caelo attulisse. Secundo, ut approbaret circumcisionem, quam olim
Deus instituerat. Tertio, ut comprobaret se esse de genere
Abrahae, qui circumcisionis mandatum acceperat in signum fidei quam de
ipso habuerat. Quarto, ut Iudaeis excusationem tolleret ne eum
reciperent, si esset incircumcisus. Quinto, ut obedientiae virtutem
nobis suo commendaret exemplo. Unde et octava die circumcisus est,
sicut erat in lege praeceptum. Sexto, ut qui in similitudinem carnis
peccati advenerat, remedium quo caro peccati consueverat mundari, non
respueret. Septimo, ut, legis onus in se sustinens, alios a legis
onere liberaret, secundum illud Galat. IV, misit Deus filium suum
factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret.
Ad primum ergo dicendum quod circumcisio, per remotionem carnalis
pelliculae in membro generationis facta, significabat spoliationem
vetustae generationis. A qua quidem vetustate liberamur per passionem
Christi. Et ideo veritas huius figurae non fuit plene impleta in
Christi nativitate, sed in eius passione, ante quam circumcisio suam
virtutem et statum habebat. Et ideo decuit Christum, ante suam
passionem, tanquam filium Abrahae, circumcidi.
Ad secundum dicendum quod Christus circumcisionem suscepit eo tempore
quo erat sub praecepto. Et ideo sua actio in hoc est nobis imitanda,
ut observemus ea quae sunt nostro tempore in praecepto. Quia unicuique
negotio est tempus et opportunitas, ut dicitur Eccle. VIII. Et
praeterea, ut Origenes dicit, sicut mortui sumus cum illo moriente,
et consurreximus Christo resurgenti, ita circumcisi sumus spirituali
circumcisione per Christum. Et ideo carnali circumcisione non
indigemus. Et hoc est quod apostolus dicit, Coloss. II, in quo,
scilicet Christo, circumcisi estis circumcisione non manu facta in
exspoliatione corporis carnis, sed in circumcisione domini nostri Iesu
Christi.
Ad tertium dicendum quod, sicut Christus propria voluntate mortem
nostram suscepit, quae est effectus peccati, nullum in se habens
peccatum, ut nos a morte liberaret, et spiritualiter nos faceret mori
peccato; ita etiam circumcisionem, quae est remedium originalis
peccati, suscepit absque hoc quod haberet originale peccatum, ut nos a
legis iugo liberaret, et ut in nobis spiritualem circumcisionem
efficeret; ut scilicet, suscipiendo figuram, impleret veritatem.
|
|