|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter fuerit
Christo nomen impositum. Veritas enim evangelica debet
praenuntiationi propheticae respondere. Sed prophetae aliud nomen de
Christo praenuntiaverunt, dicitur enim Isaiae VII, ecce, virgo
concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel; et
VIII, voca nomen eius, accelera, spolia detrahe, festina
praedari; et IX, vocabitur nomen eius, admirabilis, consiliarius,
Deus, fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis; et Zach. VI
dicitur, ecce vir, oriens nomen eius. Ergo inconvenienter vocatum
est nomen eius Iesus.
2. Praeterea, Isaiae LXII dicitur, vocabitur tibi nomen
novum, quod os domini nominavit. Sed hoc nomen Iesus non est nomen
novum, sed pluribus fuit in veteri testamento impositum, ut patet
etiam ex ipsa genealogia Christi, Luc. III. Ergo videtur quod
inconvenienter vocatum est nomen eius Iesus.
3. Praeterea, hoc nomen Iesus salutem significat, ut patet per id
quod dicitur Matth. I, pariet filium, et vocabis nomen eius
Iesum, ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Sed
salus per Christum non est facta solum in circumcisione, sed etiam in
praeputio, ut patet per apostolum, Rom. IV. Inconvenienter ergo
hoc nomen fuit Christo impositum in sua circumcisione.
Sed contra est auctoritas Scripturae, in qua dicitur, Luc. II,
quod, postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer,
vocatum est nomen eius Iesus.
Respondeo dicendum quod nomina debent proprietatibus rerum respondere.
Et hoc patet in nominibus generum et specierum, prout dicitur IV
Metaphys., ratio enim quam significat nomen, est definitio, quae
designat propriam rei naturam. Nomina autem singularium hominum semper
imponuntur ab aliqua proprietate eius cui nomen imponitur. Vel a
tempore, sicut imponuntur nomina aliquorum sanctorum his qui in eorum
festis nascuntur. Vel a cognatione, sicut cum filio imponitur nomen
patris, vel alicuius de cognatione eius; sicut propinqui Ioannis
Baptistae volebant eum vocare nomine patris sui Zachariam, non autem
Ioannem, quia nullus erat in cognatione eius qui vocaretur hoc
nomine, ut dicitur Luc. I. Vel etiam ab eventu, sicut Ioseph
vocavit primogenitum suum Manassen, dicens, oblivisci me fecit Deus
omnium laborum meorum, Gen. XLI. Vel etiam ex aliqua qualitate
eius cui nomen imponitur, sicut Gen. XXV dicitur quod, quia qui
primo egressus est de utero matris, rufus erat, et totus in morem
pellis hispidus, vocatum est nomen eius Esau, quod interpretatur
rubeus. Nomina autem quae imponuntur divinitus aliquibus, semper
significant aliquod gratuitum donum eis divinitus datum, sicut Gen.
XVII dictum est Abrahae, appellaberis Abraham, quia patrem
multarum gentium constitui te; et Matth. XVI dictum est Petro,
tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Quia
igitur homini Christo hoc munus gratiae collatum erat ut per ipsum
omnes salvarentur, ideo convenienter vocatum est nomen eius Iesus,
idest salvator, Angelo hoc nomen praenuntiante non solum matri, sed
etiam Ioseph, quia erat futurus eius nutritius.
Ad primum ergo dicendum quod in omnibus illis nominibus quodammodo
significatur hoc nomen Iesus, quod est significativum salutis. Nam
in hoc quod dicitur Emmanuel, quod interpretatur, nobiscum Deus,
designatur causa salutis, quae est unio divinae et humanae naturae in
persona filii Dei, per quam factum est ut Deus esset nobiscum. Per
hoc autem quod dicitur, voca nomen eius, accelera, spolia detrahe,
etc., designatur a quo nos salvaverit, quia a Diabolo, cuius spolia
abstulit, secundum illud Coloss. II, exspolians principatus et
potestates, traduxit confidenter. In hoc autem quod dicitur,
vocabitur nomen eius admirabilis, etc., designatur via et terminus
nostrae salutis, inquantum scilicet admirabili divinitatis consilio et
virtute, ad haereditatem futuri saeculi perducimur, in quo erit pax
perfecta filiorum Dei, sub ipso principe Deo. Quod vero dicitur,
ecce vir, oriens nomen eius, ad idem refertur ad quod primum,
scilicet ad incarnationis mysterium, secundum quod exortum est in
tenebris lumen rectis corde.
Ad secundum dicendum quod his qui fuerunt ante Christum potuit
convenire hoc nomen Iesus secundum aliquam aliam rationem, puta quia
aliquam particularem et temporalem salutem attulerunt. Sed secundum
rationem spiritualis et universalis salutis, hoc nomen est proprium
Christo. Et secundum hoc dicitur esse novum.
Ad tertium dicendum quod, sicut Gen. XVII legitur, simul
Abraham suscepit impositionem nominis a Deo, et circumcisionis
mandatum. Et ideo apud Iudaeos consuetum erat ut ipso die
circumcisionis nomina pueris imponerentur, quasi ante circumcisionem
perfectum esse non habuerint, sicut etiam nunc pueris in Baptismo
nomina imponuntur. Unde super illud Proverb. IV, ego filius fui
patris mei, tenellus et unigenitus coram matre mea, dicit Glossa,
quare Salomon se unigenitum coram matre vocat, quem fratrem uterinum
praecessisse Scriptura testatur, nisi quia ille mox natus sine
nomine, quasi nunquam esset, de vita decessit? Et ideo Christus,
simul cum fuit circumcisus, nominis impositionem accepit.
|
|