|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod inconvenienter fuerit
Christus in templo oblatus. Dicitur enim Exod. XIII,
sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israel.
Sed Christus exivit de clauso virginis utero, et ita matris vulvam
non aperuit. Ergo Christus ex hac lege non debuit in templo offerri.
2. Praeterea, illud quod est semper praesens alicui, non potest ei
praesentari. Sed Christi humanitas semper fuit Deo maxime praesens,
utpote ei semper coniuncta in unitate personae. Ergo non oportuit quod
coram domino sisteretur.
3. Praeterea, Christus est hostia principalis, ad quam omnes
hostiae veteris legis referuntur sicut figura ad veritatem. Sed
hostiae non debet esse alia hostia. Ergo non fuit conveniens ut pro
Christo alia hostia offerretur.
4. Praeterea, inter legales hostias praecipue fuit agnus, qui erat
iuge sacrificium, ut habetur Num. XXVIII. Unde etiam
Christus dicitur agnus, Ioan. I, ecce agnus Dei. Magis ergo
fuit conveniens quod pro Christo offerretur agnus quam par turturum vel
duo pulli columbarum.
Sed in contrarium est auctoritas Scripturae, quae hoc factum esse
testatur, Luc. II.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, Christus voluit sub lege
fieri, ut eos qui sub lege erant redimeret, et ut iustificatio legis
in suis membris spiritualiter impleretur. De prole autem nata duplex
praeceptum in lege traditur. Unum quidem generale quantum ad omnes,
ut scilicet, completis diebus purificationis matris, offerretur
sacrificium pro filio sive pro filia, ut habetur Levit. XII. Et
hoc quidem sacrificium erat et ad expiationem peccati, in quo proles
erat concepta et nata, et etiam ad consecrationem quandam ipsius, quia
tunc primo praesentabatur in templo. Et ideo aliquid offerebatur in
holocaustum, et aliquid pro peccato. Aliud autem praeceptum erat
speciale in lege de primogenitis tam in hominibus quam in iumentis,
sibi enim dominus deputaverat omne primogenitum in Israel, pro eo
quod, ad liberationem populi Israel, percusserat primogenita Aegypti
ab homine usque ad pecus, primogenitis filiorum Israel reservatis.
Et hoc mandatum ponitur Exod. XIII. In quo etiam
praefigurabatur Christus, qui est primogenitus in multis fratribus,
ut dicitur Rom. VIII. Quia igitur Christus, ex muliere natus,
erat primogenitus; et voluit fieri sub lege, haec duo Evangelista
Lucas circa eum fuisse observata ostendit. Primo quidem, id quod
pertinet ad primogenitos, cum dicit, tulerunt illum in Ierusalem, ut
sisterent eum domino, sicut scriptum est in lege domini, quia omne
masculinum adaperiens vulvam sanctum domino vocabitur. Secundo, id
quod pertinet communiter ad omnes, cum dicit, et ut darent hostiam,
secundum quod dictum erat in lege domini, par turturum aut duos pullos
columbarum.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Gregorius Nyssenus dicit, illud
legis praeceptum in solo incarnato Deo singulariter et ab aliis
differenter impleri videtur. Ipse namque solus, ineffabiliter
conceptus ac incomprehensibiliter editus, virginalem uterum aperuit,
non antea connubio reseratum, servans et post partum inviolabiliter
signaculum castitatis. Unde quod dicit, aperiens vulvam, designat
quod nihil antea inde intraverat vel exiverat. Et per hoc etiam
specialiter dicitur masculinus, quia nihil de femineitate culpae
portavit. Singulariter etiam sanctus, qui terrenae contagia
corruptelae, immaculati partus novitate, non sensit.
Ad secundum dicendum quod, sicut filius Dei non propter seipsum
factus est homo et circumcisus in carne, sed ut nos per gratiam faceret
deos, et ut spiritualiter circumcidamur; sic propter nos sistitur
domino, ut discamus Deo praesentare nosipsos. Et hoc post
circumcisionem eius factum est, ut ostendat neminem nisi circumcisum
vitiis, dignum esse divinis conspectibus.
Ad tertium dicendum quod propter hoc ipsum voluit hostias legales pro
se offerri, qui erat vera hostia, ut figura veritati coniungeretur,
et per veritatem figura approbaretur, contra illos qui Deum legis
negant a Christo fuisse in Evangelio praedicatum. Non enim putandum
est, ut Origenes dicit, quod filium suum bonus Deus sub lege inimici
fecerit, quam ipse non dederat.
Ad quartum dicendum quod Levit. XII praecipitur ut qui possent,
agnum pro filio aut filia, simul et turturem sive columbam offerrent,
qui vero non sufficerent ad offerendum agnum, duos turtures aut duos
columbae pullos offerrent. Dominus ergo, qui, cum dives esset,
propter nos egenus factus est, ut illius inopia divites essemus, ut
dicitur II Cor. VIII, pro se pauperum hostiam voluit offerri,
sicut et in ipsa nativitate pannis involvitur et reclinatur in
praesepio. Nihilominus tamen huiusmodi aves figurae congruunt.
Turtur enim, quia est avis loquax, praedicationem et confessionem
fidei significat; quia vero est animal castum, significat castitatem;
quia vero est animal solitarium, significat contemplationem. Columba
vero est animal mansuetum et simplex, mansuetudinem et simplicitatem
significans. Est autem animal gregale, unde significat vitam
activam. Et ideo huiusmodi hostia significabat perfectionem Christi
et membrorum eius. Utrumque autem animal, propter consuetudinem
gemendi, praesentes sanctorum luctus designat, sed turtur, quae est
solitaria, significat orationum lacrimas; columba vero, quae est
gregalis, significat publicas orationes Ecclesiae. Utrumque tamen
animal duplicatum offertur, ut sanctitas sit non solum in anima, sed
etiam in corpore.
|
|