|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter mater
Dei purganda ad templum accesserit. Purgatio enim non videtur esse
nisi ab immunditia. Sed in beata virgine nulla fuit immunditia, ut ex
supra dictis patet. Ergo non debuit ut purganda ad templum accedere.
2. Praeterea, Levit. XII dicitur, mulier quae, suscepto
semine, peperit masculum, immunda erit septem diebus, et ideo ei
praecipitur quod non ingrediatur sanctuarium, donec impleantur dies
purgationis eius. Sed beata virgo peperit masculum sine virili
semine. Non ergo debuit venire ad templum purganda.
3. Praeterea, purgatio ab immunditia non fit nisi per gratiam. Sed
sacramenta veteris legis gratiam non conferebant, sed ipsa potius secum
gratiae auctorem habebat. Non ergo conveniens fuit ut beata virgo ad
templum purganda veniret.
Sed contra est auctoritas Scripturae, qua dicitur, Luc. II,
quod impleti sunt dies purgationis Mariae secundum legem Moysi.
Respondeo dicendum quod, sicut plenitudo gratiae a Christo derivatur
in matrem, ita decuit ut mater humilitati filii conformaretur,
humilibus enim Deus dat gratiam, ut dicitur Iac. IV. Et ideo,
sicut Christus, licet legi non esset obnoxius, voluit tamen
circumcisionem et alia legis onera subire, ad demonstrandum humilitatis
et obedientiae exemplum, et ut approbaret legem, et ut calumniae
occasionem Iudaeis tolleret; propter easdem rationes voluit et matrem
suam implere legis observantias, quibus tamen non erat obnoxia.
Ad primum ergo dicendum quod, licet beata virgo nullam haberet
immunditiam, voluit tamen purgationis observantiam implere, non
propter indigentiam, sed propter legis praeceptum. Et ideo signanter
Evangelista dicit quod completi sunt dies purgationis eius secundum
legem, ipsa enim secundum se purgatione non indigebat.
Ad secundum dicendum quod signanter Moyses videtur fuisse locutus, ad
excipiendam ab immunditia matrem Dei, quae non peperit suscepto
semine. Et ideo patet quod non obligatur ad impletionem illius
praecepti, sed voluntarie purgationis observantiam implevit, ut dictum
est.
Ad tertium dicendum quod legalia sacramenta non purgabant ab immunditia
culpae, quod fit per gratiam, sed hanc purgationem praefigurabant,
purgabant enim purgatione quadam carnali ab immunditia irregularitatis
cuiusdam; sicut in secunda parte dictum est. Neutram tamen
immunditiam beata virgo contraxerat. Et ideo non indigebat purgari.
|
|