|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non fuerit conveniens
Ioannem baptizare. Omnis enim ritus sacramentalis ad aliquam pertinet
legem. Sed Ioannes non introduxit novam legem. Ergo inconveniens
fuit quod novum ritum baptizandi introduceret.
2. Praeterea, Ioannes fuit missus a Deo in testimonium tanquam
propheta, secundum illud Luc. I, tu, puer, propheta altissimi
vocaberis. Sed prophetae qui fuerunt ante Christum, non
introduxerunt novum ritum, sed ad observantiam legalium rituum
inducebant, ut patet Malach. ult., mementote legis Moysi, servi
mei. Ergo nec Ioannes novum ritum baptizandi inducere debuit.
3. Praeterea, ubi est alicuius rei superfluitas, non est ad illud
aliquid addendum. Sed Iudaei excedebant in superfluitate
Baptismatum, dicitur enim Marci VII, quod Pharisaei, et omnes
Iudaei, nisi crebro lavent manus, non manducant; et a foro, nisi
baptizentur, non comedunt; et alia multa quae tradita sunt illis
servare, Baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum.
Ergo inconveniens fuit quod Ioannes baptizaret.
Sed contra est auctoritas Scripturae, Matth. III, ubi,
praemissa sanctitate Ioannis, subditur quod exibant ad eum multi, et
baptizabantur in Iordane.
Respondeo dicendum quod conveniens fuit Ioannem baptizare, propter
quatuor. Primo quidem, quia oportebat Christum a Ioanne baptizari,
ut Baptismum consecraret, ut dicit Augustinus, super Ioan.
Secundo, ut Christus manifestaretur. Unde ipse Ioannes Baptista
dicit, Ioan. I, ut manifestetur, scilicet Christus, in Israel,
propterea veni ego in aqua baptizans. Concurrentibus enim turbis
annuntiabat Christum, quod quidem facilius sic factum est quam si per
singulos discurrisset, ut Chrysostomus dicit, super Ioan. Tertio,
ut suo Baptismo assuefaceret homines ad Baptismum Christi. Unde
Gregorius dicit, in quadam homilia, quod ideo baptizavit Ioannes
ut, praecursionis suae ordinem servans, qui nasciturum dominum
nascendo praevenerat, baptizando quoque baptizaturum praeveniret.
Quarto ut, ad poenitentiam homines inducens, homines praepararet ad
digne suscipiendum Baptismum Christi. Unde Beda dicit quod,
quantum catechumenis nondum baptizatis prodest doctrina fidei, tantum
profuit Baptisma Ioannis ante Baptisma Christi. Quia sicut ille
praedicabat poenitentiam, et Baptismum Christi praenuntiabat, et in
cognitionem veritatis quae mundo apparuit attrahebat; sic ministri
Ecclesiae, qui primo erudiunt, postea peccata eorum redarguunt,
deinde in Baptismo Christi remissionem promittunt.
Ad primum ergo dicendum quod Baptismus Ioannis non erat per se
sacramentum, sed quasi quoddam sacramentale, disponens ad Baptismum
Christi. Et ideo aliqualiter pertinebat ad legem Christi, non autem
ad legem Moysi.
Ad secundum dicendum quod Ioannes non fuit solum propheta, sed plus
quam propheta, ut dicitur Matth. XI, fuit enim terminus legis et
initium Evangelii. Et ideo magis pertinebat ad eum verbo et opere
inducere homines ad legem Christi quam ad observantiam veteris legis.
Ad tertium dicendum quod Baptismata illa Pharisaeorum erant inania,
utpote ad solam munditiam carnis ordinata. Sed Baptismus Ioannis
ordinabatur ad munditiam spiritualem, inducebat enim homines ad
poenitentiam, ut dictum est.
|
|