|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Baptismus Ioannis non
fuit a Deo. Nihil enim sacramentale quod est a Deo, denominatur ab
homine puro, sicut Baptismus novae legis non dicitur Petri vel
Pauli, sed Christi. Sed ille Baptismus denominatur a Ioanne,
secundum illud Matth. XXI, Baptismus Ioannis e caelo erat? An
ex hominibus? Ergo Baptismus Ioannis non fuit a Deo.
2. Praeterea, omnis doctrina de novo a Deo procedens aliquibus
signis confirmatur, unde et dominus, Exod. IV, dedit Moysi
potestatem signa faciendi, et Heb. II dicitur quod cum fides nostra
principium accepisset enuntiari a domino, per eos qui audierunt in nos
confirmata est, contestante Deo signis et prodigiis. Sed de Ioanne
Baptista dicitur, Ioan. X, Ioannes signum fecit nullum. Ergo
videtur quod Baptismus quo baptizavit, non esset a Deo.
3. Praeterea, sacramenta quae sunt divinitus instituta, aliquibus
sacrae Scripturae praeceptis continentur. Sed Baptismus Ioannis non
praecipitur aliquo praecepto sacrae Scripturae. Ergo videtur quod non
fuerit a Deo.
Sed contra est quod dicitur Ioan. I, qui me misit baptizare in
aqua, ille mihi dixit, super quem videris spiritum, et cetera.
Respondeo dicendum quod in Baptismo Ioannis duo possunt considerari,
scilicet ipse ritus baptizandi, et effectus Baptismi. Ritus quidem
baptizandi non fuit ab hominibus, sed a Deo, qui familiari spiritus
sancti revelatione Ioannem ad baptizandum misit. Effectus autem
illius Baptismi fuit ab homine, quia nihil in illo Baptismo
efficiebatur quod homo facere non posset. Unde non fuit a solo Deo,
nisi inquantum Deus in homine operatur.
Ad primum ergo dicendum quod per Baptismum novae legis homines
interius per spiritum sanctum baptizantur, quod facit solus Deus.
Per Baptismum autem Ioannis solum corpus mundabatur aqua. Unde
dicitur Matth. III, ego baptizo vos in aqua, ille vos baptizabit
in spiritu sancto. Et ideo Baptismus Ioannis denominatur ab ipso,
quia scilicet nihil in eo agebatur quod ipse non ageret. Baptismus
autem novae legis non denominatur a ministro, qui principalem Baptismi
effectum non agit, scilicet interiorem emundationem.
Ad secundum dicendum quod tota doctrina et operatio Ioannis
ordinabatur ad Christum, qui multitudine signorum et suam doctrinam et
Ioannis confirmavit. Si autem Ioannes signa fecisset, homines ex
aequo Ioanni et Christo attendissent. Et ideo, ut homines
principaliter Christo attenderent, non est datum Ioanni ut faceret
signum. Iudaeis tamen quaerentibus quare baptizaret, confirmavit suum
officium auctoritate Scripturae, dicens, ego vox clamantis in
deserto, etc., ut dicitur Ioan. I. Ipsa etiam austeritas vitae
eius officium eius commendabat, quia, ut Chrysostomus dicit, super
Matth. mirabile erat in humano corpore tantam patientiam videre.
Ad tertium dicendum quod Baptismus Ioannis non fuit ordinatus a Deo
nisi ut modico tempore duraret, propter causas praedictas. Et ideo
non fuit commendatus aliquo praecepto communiter tradito in sacra
Scriptura, sed familiari quadam revelatione spiritus sancti, ut
dictum est.
|
|