|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in Baptismo Ioannis
gratia daretur. Dicitur enim Marci I, fuit Ioannes in deserto
baptizans, et praedicans Baptismum poenitentiae in remissionem
peccatorum. Poenitentia autem et remissio peccatorum est per gratiam.
Ergo Baptismus Ioannis gratiam conferebat.
2. Praeterea, baptizandi a Ioanne confitebantur peccata sua, ut
habetur Matth. III et Marci I. Sed confessio peccatorum
ordinatur ad remissionem, quae fit per gratiam. Ergo in Baptismo
Ioannis gratia conferebatur.
3. Praeterea, Baptismus Ioannis propinquior erat Baptismo
Christi quam circumcisio. Per circumcisionem autem remittebatur
peccatum originale, quia, ut Beda dicit, idem salutiferae curationis
auxilium circumcisio in lege contra originalis peccati vulnus agebat,
quod nunc Baptismus agere revelatae gratiae tempore consuevit. Ergo
multo magis Baptismus Ioannis remissionem peccatorum operabatur.
Quod sine gratia fieri non potest.
Sed contra est quod Matth. III dicitur, ego quidem baptizo vos in
aqua in poenitentiam. Quod exponens Gregorius, in quadam homilia,
dicit, Ioannes non in spiritu, sed in aqua baptizat, quia peccata
solvere non valebat. Sed gratia est a spiritu sancto, et per eam
peccata tolluntur. Ergo Baptismus Ioannis gratiam non conferebat.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, tota doctrina et operatio
Ioannis praeparatoria erat ad Christum, sicut ministri et inferioris
artificis est praeparare materiam ad formam, quam inducit principalis
artifex. Gratia autem conferenda erat hominibus per Christum,
secundum illud Ioan. I, gratia et veritas per Iesum Christum facta
est. Et ideo Baptismus Ioannis gratiam non conferebat, sed solum ad
gratiam praeparabat, tripliciter. Uno quidem modo, per doctrinam
Ioannis, inducentem homines ad fidem Christi. Alio modo,
assuefaciendo homines ad ritum Baptismi Christi. Tertio modo, per
poenitentiam, praeparando homines ad suscipiendum effectum Baptismi
Christi.
Ad primum ergo dicendum quod in illis verbis, ut Beda dicit, potest
intelligi duplex Baptismus poenitentiae. Unus quidem, quem Ioannes
baptizando conferebat, qui scilicet Baptismus dicitur poenitentiae,
etc., quia scilicet ille Baptismus erat quoddam inductivum ad
poenitentiam, et quasi quaedam protestatio qua profitebantur homines se
poenitentiam acturos. Alius autem est Baptismus Christi, per quem
peccata remittuntur, quem Ioannes dare non poterat, sed solum
praedicabat, dicens, ille vos baptizabit in spiritu sancto. Vel
potest dici quod praedicabat Baptismum poenitentiae, idest,
inducentem ad poenitentiam, quae quidem poenitentia ducit homines in
remissionem peccatorum. Vel potest dici quod per Baptismum Christi,
ut Hieronymus dicit, gratia datur, qua peccata gratis dimittuntur,
quod autem consummatur per sponsum, initiatur per paranymphum,
scilicet per Ioannem. Unde dicitur quod baptizabat et praedicabat
Baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum, non ideo quia hoc
ipse perficeret, sed quia hoc inchoabat praeparando.
Ad secundum dicendum quod illa confessio peccatorum non fiebat ad
remissionem peccatorum statim per Baptismum Ioannis exhibendam, sed
consequendam per poenitentiam consequentem, et Baptismum Christi, ad
quem poenitentia illa praeparabat.
Ad tertium dicendum quod circumcisio instituta erat in remedium
originalis peccati. Sed Baptismus Ioannis ad hoc non erat
institutus, sed solum erat praeparatorius ad Baptismum Christi, ut
dictum est. Sacramenta autem ex vi institutionis suum habent
effectum.
|
|