|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Baptismo Ioannis solus
Christus debebat baptizari. Quia, sicut dictum est, ad hoc Ioannes
baptizavit ut Christus baptizaretur, sicut Augustinus dicit, super
Ioan. Sed quod est proprium Christo, non debet aliis convenire.
Ergo nulli alii debuerunt illo Baptismo baptizari.
2. Praeterea, quicumque baptizatur, aut accipit aliquid a
Baptismo, aut Baptismo aliquid confert. Sed a Baptismo Ioannis
nullus aliquid accipere poterat, quia in eo gratia non conferebatur,
ut dictum est nec aliquis Baptismo aliquid conferre poterat nisi
Christus, qui tactu mundissimae suae carnis aquas sanctificavit.
Ergo videtur quod solus Christus Baptismo Ioannis debuerit
baptizari.
3. Praeterea, si alii illo Baptismo baptizabantur, hoc non erat
nisi ut praepararentur ad Baptismum Christi, et sic conveniens
videbatur quod, sicut Baptismus Christi omnibus confertur, et magnis
et parvis, et gentilibus et Iudaeis, ita etiam et Baptismus Ioannis
conferretur. Sed non legitur quod ab eo pueri baptizarentur, nec
etiam gentiles, dicitur enim Marci I, quod egrediebantur ad eum
Ierosolymitae universi, et baptizabantur ab illo. Ergo videtur quod
solus Christus a Ioanne debuit baptizari.
Sed contra est quod dicitur Luc. III, factum est, cum
baptizaretur omnis populus, et Iesu baptizato et orante, aperti sunt
caeli.
Respondeo dicendum quod duplici de causa oportuit alios a Christo
baptizari Baptismo Ioannis. Primo quidem, ut Augustinus dicit,
super Ioan., quia, si solus Christus Baptismo Ioannis baptizatus
esset, non defuissent qui dicerent Baptismum Ioannis, quo Christus
est baptizatus, digniorem esse Baptismo Christi, quo alii
baptizantur. Secundo, quia oportebat per Baptismum Ioannis alios ad
Baptismum Christi praeparari, sicut dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod non propter hoc solum fuit Ioannis
Baptismus institutus ut Christus baptizaretur, sed etiam propter
alias causas, ut dictum est. Et tamen, si ad hoc solum esset
institutus ut Christus eo baptizaretur, oportebat praedictum
inconveniens vitari, aliis hoc Baptismo baptizatis.
Ad secundum dicendum quod alii qui ad Baptismum Ioannis accedebant,
non poterant quidem Baptismo aliquid conferre, nec tamen a Baptismo
gratiam accipiebant, sed solum poenitentiae signum.
Ad tertium dicendum quod ille Baptismus erat poenitentiae, quae
pueris non convenit, ideo pueri illo Baptismo non baptizabantur.
Conferre autem gentibus viam salutis soli Christo reservabatur, qui
est expectatio gentium, ut dicitur Gen. penult. Sed et ipse
Christus apostolis inhibuit gentibus Evangelium praedicare, ante
passionem et resurrectionem. Unde multo minus conveniebat per Ioannem
gentiles ad Baptismum admitti.
|
|