|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Baptismus Ioannis
cessare debuerit postquam Christus est baptizatus. Dicitur enim
Ioan. I, ut manifestetur Israeli, propterea veni in aqua
baptizans. Sed, Christo baptizato, sufficienter fuit manifestatus,
tum per testimonium Ioannis; tum per descensum columbae; tum etiam
testimonio paternae vocis. Ergo non videtur quod postea debuerit
Baptismus Ioannis durare.
2. Praeterea, Augustinus dicit, super Ioan., baptizatus est
Christus, et cessavit Ioannis Baptismus. Ergo videtur quod
Ioannes, post Christum baptizatum, non debuerit baptizare.
3. Praeterea, Baptismus Ioannis erat praeparatorius ad Baptismum
Christi. Sed Baptismus Christi incoepit statim Christo baptizato,
quia tactu suae mundissimae carnis vim regenerativam contulit aquis, ut
Beda dicit. Ergo videtur quod Baptismus Ioannis cessaverit,
Christo baptizato.
Sed contra est quod dicitur Ioan. III, venit Iesus in Iudaeam
terram et baptizabat, erat autem et Ioannes baptizans. Sed Christus
non baptizavit priusquam fuit baptizatus. Ergo videtur quod, postquam
fuit Christus baptizatus, adhuc Ioannes baptizabat.
Respondeo dicendum quod Baptismus Ioannis cessare non debuit,
Christo baptizato. Primo quidem quia, ut Chrysostomus dicit, si
cessasset Ioannes baptizare, Christo baptizato, existimaretur quod
zelo vel ira faceret. Secundo quia, si cessasset a Baptismo,
Christo baptizante, discipulos suos in maiorem zelum misisset.
Tertio quia, persistens in baptizando, suos auditores mittebat ad
Christum. Quarto quia, ut Beda dicit, adhuc permanebat umbra
veteris legis, nec debet praecursor cessare donec veritas
manifestetur.
Ad primum ergo dicendum quod nondum Christus erat plene manifestatus,
eo baptizato. Et ideo adhuc necessarium erat quod Ioannes
baptizaret.
Ad secundum dicendum quod, baptizato Christo, cessavit Baptismus
Ioannis, non tamen statim, sed eo incarcerato. Unde Chrysostomus
dicit, super Ioan., aestimo propter hoc permissam esse mortem
Ioannis, et, eo sublato de medio, Christum maxime praedicare
coepisse, ut omnis multitudinis affectio ad Christum transiret, et
non ultra his quae de utroque erant sententiis scinderentur.
Ad tertium dicendum quod Baptismus Ioannis praeparatorius erat, non
solum ad hoc quod Christus baptizaretur, sed ad hoc quod alii ad
Christi Baptismum accederent. Quod nondum fuit impletum, Christo
baptizato.
|
|