|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod baptizati Baptismo
Ioannis non fuerint baptizandi Baptismo Christi. Ioannes enim non
fuit minor apostolis, cum de eo scriptum sit, Matth. XI, inter
natos mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista. Sed illi qui
baptizabantur ab apostolis, non rebaptizabantur iterum, sed solummodo
addebatur eis impositio manuum, dicitur enim Act. VIII, quod
aliqui tantum baptizati erant a Philippo in nomine domini Iesu, tunc
apostoli, scilicet Petrus et Ioannes, imponebant manus super illos,
et accipiebant spiritum sanctum. Ergo videtur quod baptizati a Ioanne
non debuerint baptizari Baptismo Christi.
2. Praeterea, apostoli fuerunt baptizati Baptismo Ioannis,
fuerunt enim quidam eorum discipuli Ioannis, ut patet Ioan. I.
Sed apostoli non videntur baptizati Baptismo Christi, dicitur enim
Ioan. IV, quod Iesus non baptizabat, sed discipuli eius. Ergo
videtur quod baptizati Baptismo Ioannis non erant baptizandi Baptismo
Christi.
3. Praeterea, minor est qui baptizatur quam qui baptizat. Sed ipse
Ioannes non legitur baptizatus Baptismo Christi. Ergo multo minus
illi qui a Ioanne baptizabantur, indigebant Baptismo Christi
baptizari.
4. Praeterea, Act. XIX dicitur quod Paulus invenit quosdam de
discipulis, dixitque ad eos, si spiritum sanctum accepistis
credentes? At illi dixerunt ad eum, sed neque si spiritus sanctus
est, audivimus. Ille vero ait, in quo baptizati estis? Qui
dixerunt, in Ioannis Baptismate. Unde baptizati sunt iterum in
nomine domini nostri Iesu Christi. Sic ergo videtur quod, quia
spiritum sanctum nesciebant, quod oportuerit eos iterum baptizari,
sicut Hieronymus dicit, super Ioelem, et in epistola de viro unius
uxoris; et Ambrosius, in libro de spiritu sancto. Sed quidam
fuerunt baptizati Baptismo Ioannis qui habebant plenam notitiam
Trinitatis. Ergo non erant baptizandi iterum Baptismo Christi.
5. Praeterea, Rom. X, super illud, hoc est verbum fidei quod
praedicamus, dicit Glossa Augustini, unde est ista virtus aquae ut
corpus tangat et cor abluat, nisi faciente verbo, non quia dicitur,
sed quia creditur? Ex quo patet quod virtus Baptismi dependet ex
fide. Sed forma Baptismi Ioannis significavit fidem in qua nos
baptizamur, dicit enim Paulus, Act. XIX, Ioannes baptizabat
Baptismo poenitentiae populum, dicens in eum qui venturus est post
ipsum ut crederent, hoc est, in Iesum. Ergo videtur quod non
oportebat baptizatos Baptismo Ioannis iterum baptizari Baptismo
Christi.
Sed contra est quod Augustinus dicit, super Ioan., qui baptizati
sunt Baptismate Ioannis, oportebat ut baptizarentur Baptismate
domini.
Respondeo dicendum quod secundum opinionem Magistri, in IV
Sent., illi qui baptizati sunt a Ioanne nescientes spiritum sanctum
esse, ac spem ponentes in illius Baptismo, postea baptizati sunt
Baptismo Christi, illi vero qui spem non posuerunt in Baptismo
Ioannis, et patrem et filium et spiritum sanctum credebant, non
fuerunt postea baptizati, sed, impositione manuum ab apostolis super
eos facta, spiritum sanctum receperunt. Et hoc quidem verum est
quantum ad primam partem, quod multis auctoritatibus confirmatur. Sed
quantum ad secundam partem, est penitus irrationabile quod dicitur.
Primo quidem, quia Baptismus Ioannis neque gratiam conferebat,
neque characterem imprimebat, sed erat solum in aqua, ut ipse dicit,
Matth. III. Unde baptizati fides vel spes quam habebat in
Christum, non poterat hunc defectum supplere. Secundo quia, quando
in sacramento omittitur quod est de necessitate sacramenti, non solum
oportet suppleri quod fuerat omissum, sed oportet totaliter innovari.
Est autem de necessitate Baptismi Christi quod fiat non solum in
aqua, sed etiam in spiritu sancto, secundum illud Ioan. III,
nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire
in regnum Dei. Unde illis qui tantum in aqua baptizati erant
Baptismo Ioannis, non solum erat supplendum quod deerat, ut scilicet
daretur eis spiritus sanctus per impositionem manuum, sed erant iterato
totaliter baptizandi in aqua et spiritu sancto.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, super
Ioan., ideo post Ioannem baptizatum est, quia non dabat Baptisma
Christi, sed suum. Quod autem dabatur a Petro, et si quod datum
est a Iuda, Christi erat. Et ideo, si quos baptizavit Iudas, non
sunt iterum baptizandi, Baptisma enim tale est qualis est ille in
cuius potestate datur; non qualis ille cuius ministerio datur. Et
inde est etiam quod baptizati a Philippo diacono, qui Baptismum
Christi dabat, non sunt iterum baptizati, sed acceperunt manus
impositionem per apostolos, sicut baptizati per sacerdotes confirmantur
per episcopos.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, ad Seleucianum,
intelligimus discipulos Christi fuisse baptizatos, sive Baptismo
Ioannis, sicut nonnulli arbitrantur, sive, quod magis credibile
est, Baptismo Christi. Neque enim ministerio baptizandi defuit, ut
haberet baptizatos servos per quos ceteros baptizaret, qui non defuit
humilitatis ministerio quando eis pedes lavit.
Ad tertium dicendum quod, sicut Chrysostomus dicit, super Matth.,
per hoc quod Christus Ioanni dicenti, ego a te debeo baptizari,
respondit, sine modo, ostenditur quia postea Christus baptizavit
Ioannem. Et hoc dicit in quibusdam libris apocryphis manifeste
scriptum esse. Certum tamen est, ut Hieronymus dicit, super
Matth., quod, sicut Christus baptizatus fuit in aqua a Ioanne,
ita Ioannes a Christo erat in spiritu baptizandus.
Ad quartum dicendum quod non est tota causa quare illi fuerunt
baptizati post Baptismum Ioannis, quia spiritum sanctum non
cognoverant, sed quia non erant Baptismo Christi baptizati.
Ad quintum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, contra Faustum,
sacramenta nostra sunt signa praesentis gratiae, sacramenta vero
veteris legis fuerunt signa gratiae futurae. Unde ex hoc ipso quod
Ioannes baptizavit in nomine venturi, datur intelligi quod non dabat
Baptismum Christi, qui est sacramentum novae legis.
|
|