|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non fuerit conveniens
Christum baptizari. Baptizari enim est ablui. Sed Christo non
convenit ablui, in quo nulla fuit impuritas. Ergo videtur quod
Christum non decuerit baptizari.
2. Praeterea, Christus circumcisionem suscepit ut impleret legem.
Sed Baptismus non pertinebat ad legem. Ergo non debebat baptizari.
3. Praeterea, primum movens in quolibet genere est immobile secundum
illum motum, sicut caelum, quod est primum alterans, non est
alterabile. Sed Christus est primum baptizans, secundum illud,
super quem videris spiritum descendentem et manentem, hic est qui
baptizat. Ergo Christum non decuit baptizari.
Sed contra est quod dicitur Matth. III, quod venit Iesus a
Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo.
Respondeo dicendum quod conveniens fuit Christum baptizari. Primo
quidem quia, ut Ambrosius dicit, super Luc., baptizatus est
dominus, non mundari volens, sed mundare aquas, ut, ablutae per
carnem Christi, quae peccatum non cognovit, Baptismatis vim
haberent, et ut sanctificatas relinqueret postmodum baptizandis, sicut
Chrysostomus dicit. Secundo, sicut Chrysostomus dicit, super
Matth., quamvis Christus non esset peccator, tamen naturam suscepit
peccatricem, et similitudinem carnis peccati. Propterea, etsi pro se
Baptismate non indigebat, tamen in aliis carnalis natura opus
habebat. Et, sicut Gregorius Nazianzenus dicit, baptizatus est
Christus ut totum veteranum Adam immergat aquae. Tertio, baptizari
voluit, sicut Augustinus dicit, in sermone de Epiphania, quia
voluit facere quod faciendum omnibus imperavit. Et hoc est quod ipse
dicit, sic decet nos adimplere omnem iustitiam. Ut enim Ambrosius
dicit, super Luc., haec est iustitia, ut quod alterum facere
velis, prius ipse incipias, et tuo alios horteris exemplo.
Ad primum ergo dicendum quod Christus non fuit baptizatus ut
ablueretur, sed ut ablueret, sicut dictum est.
Ad secundum dicendum quod Christus non solum debebat implere ea quae
sunt legis veteris, sed etiam inchoare ea quae sunt novae. Et ideo
non solum voluit circumcidi, sed etiam baptizari.
Ad tertium dicendum quod Christus est primum baptizans spiritualiter.
Et sic non est baptizatus, sed solum in aqua.
|
|