|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christum non decuerit
baptizari Baptismo Ioannis. Baptismus enim Ioannis fuit Baptismus
poenitentiae. Sed poenitentia Christo non convenit, quia nullum
habuit peccatum. Ergo videtur quod non debuit baptizari Baptismo
Ioannis.
2. Praeterea, Baptismus Ioannis, sicut dicit Chrysostomus,
medium fuit inter Baptismum Iudaeorum et Baptismum Christi. Sed
medium sapit naturam extremorum. Cum ergo Christus non fuerit
baptizatus Baptismate Iudaico, nec etiam Baptismate suo, videtur
quod, pari ratione, Baptismate Ioannis baptizari non debuerit.
3. Praeterea, omne quod in rebus humanis est optimum, debet
attribui Christo. Sed Baptismus Ioannis non tenet supremum locum
inter Baptismata. Ergo non convenit Christum baptizari Baptismo
Ioannis.
Sed contra est quod dicitur Matth. III, quod venit Iesus in
Iordanem ut baptizaretur a Ioanne.
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, super Ioan.,
baptizatus dominus baptizabat non Baptismate quo baptizatus est.
Unde, cum ipse baptizaret Baptismo proprio, consequens est quod non
fuerit baptizatus suo Baptismate, sed Baptismate Ioannis. Et hoc
fuit conveniens, primo quidem, propter conditionem Baptismi
Ioannis, qui non baptizavit in spiritu, sed solum in aqua. Christus
autem spirituali Baptismate non indigebat, qui a principio suae
conceptionis gratia spiritus sancti repletus fuit, ut patet ex dictis.
Et haec est ratio Chrysostomi. Secundo, ut Beda dicit, baptizatus
est Baptismo Ioannis, ut Baptismo suo Baptismum Ioannis
comprobaret. Tertio, sicut Gregorius Nazianzenus dicit, accedit
Iesus ad Baptismum Ioannis sanctificaturus Baptismum.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, Christus
baptizari voluit ut nos suo exemplo induceret ad Baptismum. Et ideo,
ad hoc quod esset efficacior eius inductio, voluit baptizari Baptismo
quo manifeste non indigebat, ut homines ad Baptismum accederent quo
indigebant. Unde Ambrosius dicit, super Luc., nemo refugiat
lavacrum gratiae, quando Christus lavacrum poenitentiae non refugit.
Ad secundum dicendum quod Baptismus Iudaeorum in lege praeceptus,
erat solum figuralis; Baptismus autem Ioannis aliqualiter erat
realis, inquantum inducebat homines ad abstinendum a peccatis;
Baptismus autem Christi habet efficaciam mundandi a peccato et gratiam
conferendi. Christus autem neque indigebat percipere remissionem
peccatorum, quae in eo non erant; neque recipere gratiam, qua plenus
erat. Similiter etiam, cum ipse sit veritas, non competebat ei id
quod in sola figura gerebatur. Et ideo magis congruum fuit quod
baptizaretur Baptismo medio quam aliquo extremorum.
Ad tertium dicendum quod Baptismus est quoddam spirituale remedium.
Quanto autem est aliquid magis perfectum, tanto minori remedio
indiget. Unde ex hoc ipso quod Christus est maxime perfectus,
conveniens fuit quod non baptizaretur perfectissimo Baptismo, sicut
ille qui est sanus, non indiget efficaci medicina.
|
|