|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non convenienti tempore
Christus fuerit baptizatus. Ad hoc enim Christus baptizatus est ut
suo exemplo alios ad Baptismum provocaret. Sed fideles Christi
laudabiliter baptizantur, non solum ante trigesimum annum, sed etiam
in infantili aetate. Ergo videtur quod Christus non debuit baptizari
in aetate triginta annorum.
2. Praeterea, Christus non legitur docuisse, vel miracula
fecisse, ante Baptismum. Sed utilius fuisset mundo si pluri tempore
docuisset, incipiens a vigesimo anno, vel etiam prius. Ergo videtur
quod Christus, qui pro utilitate hominum venerat, ante trigesimum
annum debuerat baptizari.
3. Praeterea, indicium sapientiae divinitus infusae maxime debuit
manifestari in Christo. Est autem manifestatum in Daniele tempore
suae pueritiae, secundum illud Dan. XIII, suscitavit dominus
spiritum sanctum pueri iunioris, cui nomen Daniel. Ergo multo magis
Christus in sua pueritia debuit baptizari vel docere.
4. Praeterea, Baptismus Ioannis ordinatur ad Baptismum Christi
sicut ad finem. Sed finis est prior in intentione, et postremum in
executione. Ergo vel debuit primus baptizari a Ioanne, vel ultimus.
Sed contra est quod dicitur Luc. III, factum est, cum
baptizaretur omnis populus, et Iesu baptizato et orante, et infra,
et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta.
Respondeo dicendum quod Christus convenienter fuit in trigesimo anno
baptizatus. Primo quidem, quia Christus baptizabatur quasi ex tunc
incipiens docere et praedicare, ad quod requiritur perfecta aetas,
qualis est triginta annorum. Unde et Gen. XLI legitur quod
triginta annorum erat Ioseph quando suscepit regimen Aegypti.
Similiter etiam II Reg. V legitur de David quod triginta annorum
erat cum regnare coepisset. Ezechiel etiam in anno trigesimo coepit
prophetare, ut habetur Ezech. I. Secundo quia, sicut
Chrysostomus dicit, super Matth., futurum erat ut post Baptismum
Christi lex cessare inciperet. Et ideo hac aetate Christus ad
Baptismum venit quae potest omnia peccata suscipere, ut, lege
servata, nullus dicat quod ideo eam solvit quod implere non potuit.
Tertio, quia per hoc quod Christus in aetate perfecta baptizatur,
datur intelligi quod Baptismus parit viros perfectos, secundum illud
Ephes. IV, donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis
filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis
Christi. Unde et ipsa proprietas numeri ad hoc pertinere videtur.
Consurgit enim tricenarius numerus ex ductu ternarii in denarium; per
ternarium autem intelligitur fides Trinitatis, per denarium autem
impletio mandatorum legis; et in his duobus perfectio vitae
Christianae consistit.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Gregorius Nazianzenus dicit,
Christus non est baptizatus quasi indigeret purgatione, nec aliquod
illi immineret periculum differendo Baptismum. Sed cuivis alii non in
parvum redundat periculum, si exeat ex hac vita non indutus veste
incorruptionis, scilicet gratia. Et licet bonum sit post Baptismum
munditiam custodire, potius tamen est, ut ipse dicit, interdum
paulisper maculari, quam gratia omnino carere.
Ad secundum dicendum quod utilitas quae a Christo provenit hominibus
praecipue est per fidem et humilitatem, ad quorum utrumque valet quod
Christus non in pueritia vel in adolescentia coepit docere, sed in
perfecta aetate. Ad fidem quidem, quia per hoc ostenditur in eo vera
humanitas, quod per temporum incrementa corporaliter profecit, et ne
huiusmodi profectus putaretur esse phantasticus, noluit suam sapientiam
et virtutem manifestare ante perfectam corporis aetatem. Ad
humilitatem vero, ne ante perfectam aetatem aliquis praesumptuose
praelationis gradum et docendi officium assumat.
Ad tertium dicendum quod Christus proponebatur hominibus in exemplum
omnium. Et ideo oportuit in eo ostendi id quod competit omnibus
secundum legem communem, ut scilicet in aetate perfecta doceret.
Sed, sicut Gregorius Nazianzenus dicit, non est lex Ecclesiae quod
raro contingit, sicut nec una hirundo ver facit. Aliquibus enim, ex
quadam speciali dispensatione, secundum divinae sapientiae rationem,
concessum est, praeter legem communem, ut ante perfectam aetatem
officium vel praesidendi vel docendi haberent, sicut Salomon, Daniel
et Ieremias.
Ad quartum dicendum quod Christus nec primus nec ultimus debuit a
Ioanne baptizari. Quia, ut Chrysostomus dicit, super Matth.,
Christus ad hoc baptizatur ut confirmaret praedicationem et Baptismum
Ioannis; et ut testimonium acciperet a Ioanne. Non autem creditum
fuisset testimonio Ioannis nisi postquam multi fuerunt baptizati ab
ipso. Et ideo non debuit primus a Ioanne baptizari. Similiter etiam
nec ultimus. Quia, sicut ipse ibidem subdit, sicut lux solis non
expectat occasum Luciferi, sed eo procedente egreditur, et suo lumine
obscurat illius candorem; sic et Christus non expectavit ut cursum
suum Ioannes impleret, sed, adhuc eo docente et baptizante,
apparuit.
|
|