|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Christus non debuerit
baptizari in Iordane. Veritas enim debet respondere figurae. Sed
figura Baptismi praecessit in transitu maris rubri, ubi Aegyptii sunt
submersi, sicut peccata delentur in Baptismo. Ergo videtur quod
Christus magis debuerit baptizari in mari quam in flumine Iordanis.
2. Praeterea, Iordanis interpretatur descensus. Sed per
Baptismum aliquis plus ascendit quam descendit, unde et Matth.
III dicitur quod baptizatus Iesus confestim ascendit de aqua. Ergo
videtur inconveniens fuisse quod Christus in Iordane baptizaretur.
3. Praeterea, transeuntibus filiis Israel, aquae Iordanis
conversae sunt retrorsum, ut legitur Iosue IV, et sicut in Psalmo
dicitur. Sed illi qui baptizantur, non retrorsum, sed in antea
progrediuntur. Non ergo fuit conveniens ut Christus in Iordane
baptizaretur.
Sed contra est quod dicitur Marci I, quod baptizatus est Iesus a
Ioanne in Iordane.
Respondeo dicendum quod fluvius Iordanis fuit per quem filii Israel
in terram promissionis intraverunt. Hoc autem habet Baptismus
Christi speciale prae omnibus Baptismatibus, quod introducit in
regnum Dei, quod per terram promissionis significatur, unde dicitur
Ioan. III, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto,
non potest introire in regnum Dei. Ad quod etiam pertinet quod Elias
divisit aquas Iordanis, qui erat in curru igneo rapiendus in caelum,
ut dicitur IV Reg. II, quia scilicet transeuntibus per aquam
Baptismi, per ignem spiritus sancti patet aditus in caelum. Et ideo
conveniens fuit ut Christus in Iordane baptizaretur.
Ad primum ergo dicendum quod transitus maris rubri praefiguravit
Baptismum quantum ad hoc quod Baptismus delet peccata. Sed transitus
Iordanis quantum ad hoc quod aperit ianuam regni caelestis, qui est
principalior effectus Baptismi, et per solum Christum impletus. Et
ideo convenientius fuit quod Christus in Iordane quam in mari
baptizaretur.
Ad secundum dicendum quod in Baptismo est ascensus per profectum
gratiae, qui requirit humilitatis descensum, secundum illud Iac.
IV, humilibus autem dat gratiam. Et ad talem descensum referendum
est nomen Iordanis.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in sermone de
Epiphania, sicut antea aquae Iordanis retrorsum conversae fuerant,
ita modo, Christo baptizato, peccata retrorsum conversa sunt. Vel
etiam per hoc significatur quod, contra descensum aquarum,
benedictionum fluvius sursum ferebatur.
|
|