|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Christo baptizato non
debuerunt caeli aperiri. Illi enim aperiendi sunt caeli qui indiget
intrare in caelum, quasi extra caelum existens. Sed Christus semper
erat in caelo, secundum illud Ioan. III, filius hominis qui est
in caelo. Ergo videtur quod non debuerint ei caeli aperiri.
2. Praeterea, apertio caelorum aut intelligitur corporaliter, aut
spiritualiter. Sed non potest intelligi corporaliter, quia corpora
caelestia sunt impassibilia et infrangibilia, secundum illud Iob
XXXVII, tu forsitan fabricatus es caelos, qui solidissimi quasi
aere fusi sunt? Similiter etiam nec potest intelligi spiritualiter,
quia ante oculos filii Dei caeli antea clausi non fuerant. Ergo
inconvenienter videtur dici quod baptizato Christo aperti fuerunt
caeli.
3. Praeterea, fidelibus caelum apertum est per Christi passionem,
secundum illud Heb. X, habemus fiduciam in introitum sanctorum in
sanguine Christi. Unde etiam nec baptizati Baptismo Christi, si
qui ante eius passionem decesserunt, caelos intrare potuerunt. Ergo
magis debuerunt aperiri caeli Christo patiente, quam eo baptizato.
Sed contra est quod dicitur Luc. III, Iesu baptizato et orante,
apertum est caelum.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, Christus baptizari voluit
ut suo Baptismo consecraret Baptismum quo nos baptizaremur et ideo in
Baptismo Christi ea demonstrari debuerunt quae pertinent ad efficaciam
nostri Baptismi. Circa quam tria sunt consideranda. Primo quidem,
principalis virtus ex qua Baptismus efficaciam habet, quae quidem est
virtus caelestis. Et ideo baptizato Christo apertum est caelum, ut
ostenderetur quod de cetero caelestis virtus Baptismum sanctificaret.
Secundo, operatur ad efficaciam Baptismi fides Ecclesiae et eius qui
baptizatur, unde et baptizati fidem profitentur, et Baptismus dicitur
fidei sacramentum. Per fidem autem inspicimus caelestia, quae sensum
et rationem humanam excedunt. Et ad hoc significandum, Christo
baptizato aperti sunt caeli. Tertio, quia per Baptismum Christi
specialiter aperitur nobis introitus regni caelestis, qui primo homini
praeclusus fuerat per peccatum. Unde baptizato Christo aperti sunt
caeli, ut ostenderetur quod baptizatis patet via in caelum. Post
Baptismum autem necessaria est homini iugis oratio, ad hoc quod caelum
introeat, licet enim per Baptismum remittantur peccata, remanet tamen
fomes peccati nos impugnans interius, et mundus et Daemones qui
impugnant exterius. Et ideo signanter dicitur Luc. III quod,
Iesu baptizato et orante, apertum est caelum, quia scilicet fidelibus
necessaria est oratio post Baptismum. Vel ut detur intelligi quod hoc
ipsum quod per Baptismum caelum aperitur credentibus, est ex virtute
orationis Christi. Unde signanter dicitur, Matth. III, quod
apertum est ei caelum, idest, omnibus propter eum, sicut si imperator
alicui pro alio petenti dicat, ecce, hoc beneficium non illi do, sed
tibi, idest, propter te illi; ut Chrysostomus dicit, super Matth.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Chrysostomus dicit, super
Matth., sicut Christus secundum dispensationem humanam baptizatus
est, quamvis propter se Baptismo non indigeret; sic secundum humanam
dispensationem aperti sunt ei caeli, secundum autem naturam divinam
semper erat in caelis.
Ad secundum dicendum quod, sicut Hieronymus dicit, super Matth.,
caeli aperti sunt Christo baptizato, non reseratione elementorum, sed
spiritualibus oculis, sicut et Ezechiel in principio voluminis sui
caelos apertos esse commemorat. Et hoc probat Chrysostomus, super
Matth., dicens quod, si ipsa creatura, scilicet caelorum, rupta
fuisset, non dixisset, aperti sunt ei, quia quod corporaliter
aperitur, omnibus est apertum. Unde et Marci I expresse dicitur
quod Iesus statim ascendens de aqua, vidit caelos apertos, quasi ipsa
apertio caelorum ad visionem Christi referatur. Quod quidem aliqui
referunt ad visionem corporalem, dicentes quod circa Christum
baptizatum tantus splendor fulsit in Baptismo ut viderentur caeli
aperti. Potest etiam referri ad imaginariam visionem, per quem modum
Ezechiel vidit caelos apertos, formabatur enim ex virtute divina et
voluntate rationis talis visio in imaginatione Christi, ad
significandum quod per Baptismum caeli aditus hominibus aperitur.
Potest etiam ad visionem intellectualem referri, prout Christus
vidit, Baptismo iam sanctificato, apertum esse caelum hominibus;
quod tamen etiam ante viderat fiendum.
Ad tertium dicendum quod per passionem Christi aperitur caelum
hominibus sicut per causam communem apertionis caelorum. Oportet tamen
hanc causam singulis applicari, ad hoc quod caelum introeant. Quod
quidem fit per Baptismum, secundum illud Rom. VI, quicumque
baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus.
Et ideo potius fit mentio de apertione caelorum in Baptismo quam in
passione. Vel, sicut Chrysostomus dicit, super Matth., baptizato
Christo caeli tantum sunt aperti, postquam vero tyrannum vicit per
crucem, quia non erant portae necessariae caelo nunquam claudendo, non
dicunt Angeli, aperite portas, sed, tollite portas. Per quod dat
intelligere Chrysostomus quod obstacula quibus prius obsistentibus
animae defunctorum introire non poterant caelos, sunt totaliter per
passionem ablata, sed in Baptismo Christi sunt aperta, quasi
manifestata iam via per quam homines in caelum erant intraturi.
|
|