|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter spiritus
sanctus super Christum baptizatum dicatur in specie columbae
descendisse. Spiritus enim sanctus habitat in homine per gratiam.
Sed in homine Christo fuit plenitudo gratiae a principio suae
conceptionis, quo fuit unigenitus a patre, ut ex supra dictis patet
ergo non debuit spiritus sanctus ad eum mitti in Baptismo.
2. Praeterea, Christus dicitur in mundum descendisse per mysterium
incarnationis, quando exinanivit semetipsum, formam servi accipiens.
Sed spiritus sanctus non est incarnatus. Ergo inconvenienter dicitur
quod spiritus sanctus descenderit super eum.
3. Praeterea, in Baptismo Christi ostendi debuit, sicut in quodam
exemplari, id quod fit in nostro Baptismo. Sed in nostro Baptismo
non fit aliqua missio visibilis spiritus sancti. Ergo nec in Baptismo
Christi debuit fieri visibilis missio spiritus sancti.
4. Praeterea, spiritus sanctus a Christo in omnes alios derivatur,
secundum illud Ioan. I, de plenitudine eius nos omnes accepimus.
Sed super apostolos spiritus sanctus descendit, non in specie
columbae, sed in specie ignis. Ergo nec super Christum in specie
columbae descendere debuit, sed in specie ignis.
Sed contra est quod dicitur Luc. III, descendit spiritus sanctus
corporali specie sicut columba in ipsum.
Respondeo dicendum quod hoc quod circa Christum factum est in eius
Baptismo, sicut Chrysostomus dicit, super Matth., pertinet ad
mysterium omnium qui postmodum fuerant baptizandi. Omnes autem qui
Baptismo Christi baptizantur, spiritum sanctum recipiunt, nisi ficti
accedant, secundum illud Matth. III, ipse vos baptizabit in
spiritu sancto. Et ideo conveniens fuit ut super baptizatum dominum
spiritus sanctus descenderet.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, XV de
Trin., absurdissimum est dicere quod Christus, cum esset iam
triginta annorum, accepisset spiritum sanctum, sed venit ad
Baptismum, sicut sine peccato, ita non sine spiritu sancto. Si enim
de Ioanne scriptum est quod replebitur spiritu sancto ab utero matris
suae, quid de homine Christo dicendum est, cuius carnis ipsa
conceptio non carnalis, sed spiritualis fuit? Nunc ergo, idest in
Baptismo, corpus suum, idest Ecclesiam, praefigurare dignatus est,
in qua baptizati praecipue accipiunt spiritum sanctum.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in II de
Trin., spiritus sanctus descendisse dicitur super Christum specie
corporali sicut columba, non quia ipsa substantia spiritus sancti
videretur, quae est invisibilis. Neque ita quod illa visibilis
creatura in unitatem personae divinae assumeretur, neque enim dicitur
quod spiritus sanctus sit columba, sicut dicitur quod filius Dei est
homo, ratione unionis. Neque etiam hoc modo spiritus sanctus visus
est in specie columbae sicut Ioannes vidit agnum occisum in
Apocalypsi, ut habetur Apoc. V, illa enim visio facta fuit in
spiritu per spirituales imagines corporum; de illa vero columba nullus
unquam dubitavit quin oculis visa sit. Nec etiam hoc modo in specie
columbae spiritus sanctus apparuit sicut dicitur, I Cor. X, petra
autem erat Christus, illa enim iam erat in creatura, et per actionis
modum nuncupata est nomine Christi, quem significabat illa autem
columba ad hoc tantum significandum repente extitit et postea cessavit,
sicut flamma quae in rubo apparuit Moysi. Dicitur ergo spiritus
sanctus descendisse super Christum, non ratione unionis ad columbam,
sed vel ratione ipsius columbae significantis spiritum sanctum, quae
descendendo super Christum venit; vel etiam ratione spiritualis
gratiae, quae a Deo per modum cuiusdam descensus in creaturam
derivatur, secundum illud Iac. I, omne datum optimum, et omne
donum perfectum, desursum est, descendens a patre luminum.
Ad tertium dicendum quod, sicut Chrysostomus dicit, super Matth.,
in principiis spiritualium rerum semper sensibiles apparent visiones,
propter eos qui nullam intelligentiam incorporalis naturae suscipere
possunt, ut, si postea non fiant, ex his quae semel facta sunt,
recipiant fidem. Et ideo circa Christum baptizatum corporali specie
spiritus sanctus visibiliter descendit, ut super omnes baptizatos
postea invisibiliter credatur descendere.
Ad quartum dicendum quod spiritus sanctus in specie columbae apparuit
super Christum baptizatum, propter quatuor. Primo quidem, propter
dispositionem quae requiritur in baptizato, ut scilicet non fictus
accedat, quia, sicut dicitur Sap. I, spiritus sanctus disciplinae
effugiet fictum. Columba enim est animal simplex, astutia et dolo
carens, unde dicitur Matth. X, estote simplices sicut columbae.
Secundo, ad designandum septem dona spiritus sancti, quae columba
suis proprietatibus significat. Columba enim secus fluenta habitat,
ut, viso accipitre, mergat se et evadat. Quod pertinet ad donum
sapientiae, per quam sancti secus Scripturae divinae fluenta
resident, ut incursum Diaboli evadant. Item columba meliora grana
eligit. Quod pertinet ad donum scientiae, qua sancti sententias
sanas, quibus pascantur, eligunt. Item columba alienos pullos
nutrit. Quod pertinet ad donum consilii, quo sancti homines, qui
fuerunt pulli, idest imitatores, Diaboli, doctrina nutriunt et
exemplo. Item columba non lacerat rostro. Quod pertinet ad donum
intellectus, quo sancti bonas sententias lacerando non pervertunt,
haereticorum more. Item columba felle caret. Quod pertinet ad donum
pietatis, per quam sancti ira irrationabili carent. Item columba in
cavernis petrae nidificat. Quod pertinet ad donum fortitudinis, qua
sancti in plagis mortis Christi, qui est petra firma, nidum ponunt,
idest, suum refugium et spem. Item columba gemitum pro cantu habet.
Quod pertinet ad donum timoris, quo sancti delectantur in gemitu pro
peccatis. Tertio, apparuit spiritus sanctus in specie columbae
propter effectum proprium Baptismi, qui est remissio peccatorum et
reconciliatio ad Deum, columba enim est animal mansuetum. Et ideo,
sicut Chrysostomus dicit, super Matth., in diluvio apparuit hoc
animal, ramum ferens olivae et communem orbis terrarum tranquillitatem
annuntians, et nunc etiam columba apparet in Baptismo, liberationem
nobis demonstrans. Quarto, apparuit spiritus sanctus in specie
columbae super dominum baptizatum, ad designandum communem effectum
Baptismi, qui est constructio ecclesiasticae unitatis. Unde dicitur
Ephes. V, quod Christus tradidit semetipsum ut exhiberet sibi
gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam aut aliquid
huiusmodi, lavans eam lavacro aquae in verbo vitae. Et ideo
convenienter spiritus sanctus in Baptismo demonstratus est in specie
columbae, quae est animal amicabile et gregale. Unde et Cantic.
VI dicitur de Ecclesia, una est columba mea. Super apostolos autem
in specie ignis spiritus sanctus descendit, propter duo. Primo
quidem, ad ostendendum fervorem quo corda eorum erant commovenda, ad
hoc quod Christum ubicumque inter pressuras praedicarent. Et ideo
etiam in igneis linguis apparuit. Unde Augustinus dicit, super
Ioan., duobus modis ostendit visibiliter dominus spiritum sanctum,
scilicet per columbam, super dominum baptizatum; per ignem, super
discipulos congregatos. Ibi simplicitas, hic fervor ostenditur.
Ergo, ne per spiritum sanctificati dolum habeant, in columba
demonstratus est, et ne simplicitas frigida remaneat, in igne
demonstratus est. Nec moveat, quia linguae divisae sunt, unitatem in
columba cognosce. Secundo quia, sicut Chrysostomus dicit, cum
oportebat delictis ignoscere, quod fit in Baptismo, mansuetudo
necessaria erat, quae demonstratur in columba. Sed ubi adepti sumus
gratiam, restat iudicii tempus, quod significatur per ignem.
|
|