|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod illa columba in qua
spiritus sanctus apparuit, non fuerit verum animal. Illud enim
videtur specie tenus apparere quod secundum similitudinem apparet sed
Luc. III dicitur quod descendit spiritus sanctus corporali specie
sicut columba in ipsum. Non ergo fuit vera columba, sed quaedam
similitudo columbae.
2. Praeterea, sicut natura nihil facit frustra, ita nec Deus, ut
dicitur in I de caelo. Sed cum columba illa non advenerit nisi ut
aliquid significaret atque praeteriret, ut Augustinus dicit, in II
de Trin., frustra fuisset vera columba, quia hoc ipsum fieri poterat
per columbae similitudinem. Non ergo illa columba fuit verum animal.
3. Praeterea, proprietates cuiuslibet rei ducunt in cognitionem
naturae illius rei. Si ergo fuisset illa columba verum animal,
proprietates columbae significassent naturam veri animalis, non autem
effectus spiritus sancti. Non ergo videtur quod illa columba fuerit
verum animal.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de agone Christiano,
neque hoc ita dicimus ut dominum Iesum Christum dicamus solum verum
corpus habuisse, spiritum autem sanctum fallaciter apparuisse oculis
hominum, sed ambo illa corpora vera esse credimus.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, non decebat ut
filius Dei, qui est veritas patris, aliqua fictione uteretur, et
ideo non phantasticum, sed verum corpus accepit. Et quia spiritus
sanctus dicitur spiritus veritatis, ut patet Ioan. XVI, ideo
etiam ipse veram columbam formavit in qua appareret, licet non
assumeret ipsam in unitatem personae. Unde post praedicta verba
Augustinus subdit, sicut non oportebat ut homines falleret filius
Dei, sic etiam non oportebat ut falleret spiritus sanctus. Sed
omnipotenti Deo, qui universam creaturam ex nihilo fabricavit, non
erat difficile verum corpus columbae sine aliarum columbarum ministerio
figurare, sicut non fuit ei difficile verum corpus in utero Mariae
sine virili semine fabricare, cum creatura corporea et in visceribus
feminae ad formandum hominem, et in ipso mundo ad formandum columbam,
imperio domini voluntatique serviret.
Ad primum ergo dicendum quod spiritus sanctus dicitur descendisse in
specie vel similitudine columbae, non ad excludendam veritatem
columbae, sed ad ostendendum quod non apparuit in specie suae
substantiae.
Ad secundum dicendum quod non fuit superfluum formare veram columbam ut
in ea spiritus sanctus appareret, quia per ipsam veritatem columbae
significatur veritas spiritus sancti et effectuum eius.
Ad tertium dicendum quod proprietates columbae eodem modo ducunt ad
significandam naturam columbae, et ad designandos effectus spiritus
sancti. Per hoc enim quod columba habet tales proprietates, contingit
quod columba significat spiritum sanctum.
|
|